라틴어 문장 검색

& altitudo maxima, si Luna declinat in polum supra Horizontem loci, incidet in horam vel sextam vel tricesimam ab appulsu Lunae ad Meridianum, atque Lunâ declinationem mutante mutabitur in defluxum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 20:8)
Hinc cum vis centrifuga partium Terrae à diurno Terrae motu oriunda, quae est ad vim gravitatis ut 1 ad 291, efficiat ut altitudo Aquae sub AEquatore superet ejus altitudinem sub polis mensura pedum Parisiensium 85200, vis Solaris, de qua egimus, cum sit ad vim gravitatis ut 1 ad 12868200, atque adeo ad vim illam centrifugam ut 291 ad 12868200 seu 1 ad 44221, efficiet ut altitudo aquae in regionibus sub Sole & Soli oppositis superet altitudinem ejus in locis quae 90 gradibus distant à Sole, mensura tantum pedis unius Parisiensis & digitorum undecim.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 42:2)
Si APEp Terram designet uniformiter densam, centroque C & polis P, p & aequatore AE delineatam;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 57:1)
Terram autem ad centrum densiorem esse, & propterea sub AEquatore altiorem esse quàm ad polos in majore ratione quàm 692 ad 689, in superioribus insinuavimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 7:14)
Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit, alta petit gradiens iuga nobilis Appennini, unde omnes terras atque omnia litora posset aspicere ac toto fluitantes orbe catervas, atque has erumpit furibundo pectore voces:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:14)
ibi omnes silent venti, exceptis qui nubilum inducunt, et serenum ante quam usum loci eripiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 7:3)
Cohaeret hypocauston et, si dies nubilus, immisso vapore solis vicem supplet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 25:1)
Vix consideramus, et nox - non qualis illunis aut nubila, sed qualis in locis clausis lumine exstincto.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 14:1)
nunc, nobile signum, nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 45:5)
tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante fuderit assiduas nubilus Auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum, cum populi vultu conveniente die, atque ita victorem cum magnae vocis honore bellica laudatis dona dedisse viris, claraque sumpturum pictas insignia vestes tura prius sanctis inposuisse focis, iustitiamque sui caste placasse parentis, illo quae templum pectore semper habet, quaque ierit felix adiectum plausibus omen, saxaque roratis erubuisse rosis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 114)
tristior ista terra sub ambobus non iacet ulla polis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 733)
"quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras, omnia sunt nostra clausa patentque manu."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권58)
Septimus hinc oriens cum se demiserit undis, fulgebit toto iam Lyra nulla polo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권360)
nutu tremefactus uterque est polus, et caeli pondera movit Atlas, est locus, antiqui Capreae dixere paludem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권315)
quis tunc aut Hyadas aut Pleiadas Atlanteas senserat, aut geminos esse sub axe polos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권59)

SEARCH

MENU NAVIGATION