라틴어 문장 검색

Em ab hoc lenone vicino tuo per sycophantiam atque per doctos dolos tibicinam illam, tuos quam gnatus deperit, ea circumducam lepide lenonem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5190)
Quasi tu dicas me te velle argento circumducere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 269)
et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis, tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor, in occulto iacebis cum te maxume clarum voles.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 254)
nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere, dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 215)
Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari volo, si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere, quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio neque oculis ante hunc diem umquam vidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2240)
In rem meam . triduom hoc saltem, dum aliquo miles circumducitur, sine me habere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 436)
Expectata diu tandem provincia cum te rectorem accipiet, pone irae frena modumque, pone et avaritiae, miserere inopum sociorum:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII39)
Pone in opulentissima me domo, pone aurum argentumque ubi in promiscuo usu sit ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 129:2)
tu tamen attonitus, quamvis data copia tantae noctis, adhuc optas permissaque numine dextro vota paves, pone, o dulcis, suspiria, vates, pone:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam14)
protinus ante meum quidquid dolet exue limen, pone domum et servos et quidquid frangitur illis aut perit, ingratos ante omnia pone sodales.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI60)

SEARCH

MENU NAVIGATION