라틴어 문장 검색

itaque pone aliquem finem.
(세네카, 행복론, Liber V 107:3)
Quotiens aliquis ad latus aut pone tergum ceciderit, exclama:
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 48:3)
in hos enim, quia non supinis manibus exceperant servitutem missisque legatis libera responsa dederant, quae contumeliosa reges vocant, Cambyses fremebat et non provisis commeatibus, non exploratis itineribus, per invia, per arentia trahebat omnem bello utilem turbam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 122:3)
Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse componens, quod proprium aegri est, nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 31:2)
Eodem loco pone homines, quos in numerum pecorum et inanimalium redegit hebes natura et ignoratio sui.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 25:1)
Pone in instrumentis splendentibus et delicato apparatu;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 129:9)
tuque ipsa planctus pone funereos, precor, o clara genetrix:
(세네카, Hercules Oetaeus 22:25)
proinde planctus pone, quos nato paret genetrix inerti;
(세네카, Hercules Oetaeus 28:21)
tum pone tergus ultima in monstrum coit facies et ingens belua immensam trahit squamosa partem, talis extremo mari pistrix citatas sorbet aut frangit rates.
(세네카, 파이드라 15:22)
tu pone ferrum, causa qui ferri es prior.
(세네카, Phoenissae 493:1)
pone vaesanos, precor,
(세네카, Phoenissae 594:2)
pone ex animo reges atavos
(세네카, Troades 734:1)
hunc duo sectati fratres, Aquilonia proles (nunc superat Zetes, nunc superat Calais), oscula suspensis instabant carpere plantis, oscula et alterna ferre supina fuga.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 2011)
saepe vago Asopi sonitu permota fluentis credebat dominae pone venire pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1519)
sed neque suppletis constabat flamma lucernis, reccidit inque suos mensa supina pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 826)

SEARCH

MENU NAVIGATION