라틴어 문장 검색

Id ne incidat, a piscina protinus in oleum calidum demittendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 8:2)
Ubi vero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est, dandusque ei myrrhae et uvae taminiae par modus ex passi hemina;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 22:1)
Ante omnia autem demitti specillum in fistulam convenit, ut quo tendat, et quam alte perveniat, scire possimus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 46:3)
exque eo collyrium fieri debet altera parte tenuius, altera paulo plenius, idque ea parte, qua tenuius est, antecedente demitti oportet in fistulam, donec purus sanguis se ostendat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 50:2)
Si quando vero longior et transversa fistula est, demisso specillo, contra principium hujus incidi commodissimum est, et collyrium utrimque demitti.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 54:1)
Neque ignoro multis placuisse, linamentum in modum collyrii compositum tinctum melle demitti:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 56:4)
ubi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene carpta, quae id excipiat, superque oculos imponi.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 12:6)
Veratrum quoque ex aceto conteritur, deinde melle cocto excipitur, et inde collyrium factum in aurem demittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 27:6)
Si non est sequutus, aliudve animal est, specillum lana involutum in resinam quam glutinosissimam, maximeque terebinthinam demittendum, idque in aurem conjiciendum, ibique vertendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 31:4)
rursusque linamentum involutum et oblongum eodem medicamento illinendum, demittendumque in narem, et ab inferiore parte leniter deligandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 5:5)
Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 3:1)
Sed id tamen involutum lanula demitti commodius est, quia sic, dente servato, dolorem levat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 6:4)
tum in pelvem candentes silices demitti sic, ut aqua tegantur, hominemque eum hiante ore vaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 7:2)
demittendumque id inter dentem et gingivam.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 2:3)
Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana involutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION