라틴어 문장 검색

ea porro interventu suo prohibebat corpus surculi corpori vitis applicari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 15:5)
Tria genera porro insitionum antiqui tradiderunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 1:3)
Ea porro vena, quae in aure videtur esse amplissima, sarmento prius verberatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 3:4)
Is porro si tenui liquore conficitur, quam celerrime vendendus est, dum adhuc viridis succum retinet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 1:2)
Omnem porro situm ruris pecus hoc usurpat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 6:1)
Mercari porro nisi fecundissimas aves non expedit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 7:3)
Id porro vitium maxime nascitur cum frigore et penuria cibi laborant aves:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 23:1)
Hae porro quadratae perticae, paxillis superponuntur, ut avem recipiant adsilientem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 4:2)
Haec porro animalia vel similia his, etiam silente me, facile intelligitur, quam non expediat conferre in vivarium, quod vacerris circumdatum est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 9:1)
Ea porro vase fictili prunis immixta conduntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 5:2)
porro ob unius aut alterius imbecillum animum male eripi maritis consortia rerum secundarum adversarumque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장19)
porro, si hi duxissent provincias, cur Dialibus id vetitum?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장2)
spectamus porro quae coram habentur, cui ex te opes honores, quis plurima iuvandi nocendive potentia, quae Seiano fuisse nemo negaverit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장13)
quod porro honestius censoriae mentis levamentum quam adsumere coniugem, prosperis dubiisque sociam, cui cogitationes intimas, cui parvos liberos tradat, non luxui aut voluptatibus adsuefactus, sed qui prima ab iuventa legibus obtemperavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장8)
porro si poetica accusatur, non alium video reum locupletiorem.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION