라틴어 문장 검색

Etenim et monetarum regimen, et belli ac pacis tractatus et consilia, et rei militaris administrationem (quae omnino absoluti iuris sunt) saepenumero ad comitiorum regni deliberationes et vota referebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:4)
quodque alia omnino quam prioribus cognita fuerit via aperienda sit intellectui humano, et alia comparanda auxilia, ut mens suo jure in rerum naturam uti possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 4:2)
Verum infirmior omnino est malo medicina;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:76)
Neque haec ita accipienda sunt, ac si nihil omnino tot saeculis, tantis laboribus, actum sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:11)
quum rem non intra unius aetatis curriculum omnino perfici posse confidat, sed successioni destinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:11)
Hujus autem exordia omnino a naturali historia sumenda sunt, eaque ipsa novi cujusdam generis et apparatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 29:1)
Verum quum per nos illud agatur, ut alia omnino via intellectui aperiatur illis intentata et incognita, commutata jam ratio est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:8)
ut vero ad interiora et remotiora naturae penetretur, necesse est ut tam notiones quam axiomata magis certa et munita via a rebus abstrahantur, atque omnino melior et certior intellectus adoperatio in usum veniat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 39:2)
cum intellectus, nisi regatur et juvetur, res inaequalis sit, et omnino inhabilis ad superandam rerum obscuritatem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 45:2)
ut plane spiritus humanus (prout disponitur in hominibus singulis) sit res varia, et omnino perturbata, et quasi fortuita.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:7)
ad illum vero transcursum ad instantias remotas et heterogeneas, per quas axiomata tanquam igne probantur, tardus omnino intellectus est, et inhabilis, nisi hoc illi per duras leges et violentum imperium imponatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 96:4)
Nihil enim illis detrahitur, quum de via omnino quaestio sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:6)
omnino similis est nostra ratio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:4)
ut hoc etiam nomine magis accusandus sit, quam sectatores ejus moderni (scholasticorum philosophorum genus) qui experientiam omnino deseruerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:16)
At corruptio philosophiae ex superstitione, et theologia admista, latius omnino patet, et plurimum mali infert, aut in philosophias integras, aut in earum partes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION