라틴어 문장 검색

nam pridie Idus, cum Appius senatum infrequentem coegisset, tantum fuit frigus ut populi convicio coactus sit nos dimittere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 1:2)
Iunias, quo die Romam veni, accepi tuas litteras datas Placentia, deinde alteras postridie datas Blandenonne cum Caesaris litteris refertis omni officio, diligentia, s suavitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 1:2)
postridie autem eius diei qui erat tum futurus, cum haec scribebam ante lucem, apud Catonem erat divinatio in Gabinium futura inter Memmium et Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 1:3)
a. 700 (54). MARCVS QUINTO FRATRI SALUTEM superiori epistulae quod respondeam nihil est, quae plena stomachi et querelarum est, quo in genere alteram quoque te scribis pridie Labieno dedisse, qui adhuc non venerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 84)
Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensi villa quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie venissemus quam apud Catulum fuissemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 12:3)
interim cum sciret Clodius - neque enim erat id difficile scire a Lanuvinis - iter sollemne, legitimum, necessarium ante diem xiii Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flaminem prodendum, quod erat dictator Lanuvi Milo, Roma subito ipse profectus pridie est ut ante suum fundum, quod re intellectum est, Miloni insidias conlocaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 1:2)
deinde si quid esset, quid tandem erat quod ea nocte consequi posset, amitteret autem, si postridie Romam mane venisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 1:5)
quod ubi ex Publicio audivit, pueros circum amicos dimittit, ipse suos necessarios ab atriis Liciniis et a faucibus macelli corrogat ut ad tabulam Sextiam sibi adsint hora secunda postridie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 3:1)
invenitur dies profectionis pridie Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 1:9)
deicitur de saltu, C. Aquili, pridie Kalend.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 2:27)
itaque cum ante meridiem dictioni operam dedissemus, sicut pridie feceramus, post meridiem in Academiam descendimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 9:5)
cum postridie rogarent eum, cui numerari iuberet, quid?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 91:5)
Timotheum, clarum hominem Athenis et principem civitatis, ferunt, cum cenavisset apud Platonem eoque convivio admodum delectatus esset vidissetque eum postridie, dixisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:2)
postrīdiē Quīntus māne surrēxit festīnāvitque ad Acadēmiam, epistolam ferēns quam Hēliodōrus ad Theomnēstum scrīpserat.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa1)
postrīdiē Quīntus eī occurrit in eādem tebernā bibentī.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit20)

SEARCH

MENU NAVIGATION