라틴어 문장 검색

definitiones enim et partitiones et horum luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis vera illa esse quam falsa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 59:2)
Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:4)
prudentissima civitas Atheniensium, dum ea rerum potita est, fuisse traditur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 25장 1:1)
an quisquam in potiendis voluptatibus gloriando se et praedicatione ecfert?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 3장 3:4)
quae est melior igitur in hominum genere natura quam eorum, qui se natos ad homines iuvandos tutandos conservandos arbitrantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 31:2)
Cur igitur et Camillus doleret, si haec post trecentos et quinquaginta fere annos eventura putaret, et ego doleam, si ad decem milia annorum gentem aliquam urbe nostra potituram putem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:6)
Euthynous potitur fatorum numine leto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 114:8)
sumus enim natura, ut ante dixi - dicendum est enim saepius - , studiosissimi adpetentissimique honestatis, cuius si quasi lumen aliquod aspeximus, nihil est quod, ut eo potiamur, non parati simus et ferre et perpeti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:7)
spe eorum omnium, quae supra dixi, fore ut natura is potiens dolore careat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 41:7)
est enim laudis - , et est aemulatio aegritudo, si eo quod concupierit alius potiatur, ipse careat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 17:5)
obtrectatio autem est, ea quam intellegi ζηλοτυπίαν volo, aegritudo ex eo, quod alter quoque potiatur eo quod ipse concupiverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 17:6)
secundum autem genus cupiditatum nec ad potiendum difficile esse censet nec vero ad carendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 93:4)
Qui se committit homini tutandum improbo, Auxilia dum requirit, exitium invenit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.1)
Quare sollicitum potius aevum ducitis, Quam regem me creatis icto foedere, Qui vos ab omni tutas praestem iniuria?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.3)
Decerne quod religio, quod patitur fides, Et graviter me tutare iudicio tuo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.16)

SEARCH

MENU NAVIGATION