라틴어 문장 검색

Similiter, ut populo nostro copia fiat se in artibus mechanicis exercendi, quo modo regnum ex se et natibis suis mercibus subsistere possit, ut in otio non degant, atque thesaurus noster propter manufacturas forinsecas non exhauriatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 23:2)
Quod eo libentius refero, tum quia rarum sit pretia per statutum aliquod imponere, praesertim mercibus regni nativis, tum propter huius legis prudens temperamentum, quod pretia praecise pannorum diversi generis non praescriberet, sed sanciret tantum ne pretium a statuto limitatum pannarii excederent, ut liberum esset pannario pannos suos ita conficere et accomodare ut iacturam nulluam in eis faceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 11:3)
A subditis suis propter bellum, ab hostibus propter pacem, tanquam mercator prudens qui lucrum facit tam ex mercibus exportatis quam ex importatis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:18)
Et postquam (opportunitate usus portus illius) naves quasdam et lembos coegisset, coepit piraticam quandam exercere praedando et spoliando, et in captivitatem abducendo, naves et rates omnium nationum quae per illas oras navigabant versus nundinas Antuerpiae vel aliquam partem Brabantiae, Zelandiae, et Frizlandiae, commeatu semper adiutus ex Picardia praeter eum quem percipiebat ex Slusia et regionibus circumiacentibus, et ex praeda propria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 9:4)
Itaque (partim animum explere cupiens, partim rationibus politicis inductus) statim Burgundos omnes e regnis suis exulare iussit, tam homines quam merces ipsorum, mandans subditis suis (et nominatim mercatoribus vulgo vocatis adventurariis) qui Antuerpiae residebant ut statim domum redierunt, emporium (quod plerunque pannos Anglicos sequebatur) Caletum transferens, omne etiam commercium in futurum cum Burgundis interdicens.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 11:5)
Verum postquam audisset copias contra se venire, neque volens homines suos spoliis onustos et graves deprehendi, in Scotiam cum praeda ampla rediit, incoepti prosecutionem in aliud tempus differens.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 25:3)
Quinetiam mercatores qui adventurarii dicebantur (quorum societas tunc opulentia floruit, et magno locupletum numero et bonis contributionibus corroborata erat) nihil humile fecerunt, sed nativas regni merces coemerunt, etsi in manibus suis veluti mortuae iacerent, exportatione cessante.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:9)
His comitiis (quia anno superiore tantum temporis in ferendis legibus impensum fuit, atque etiam quia haec comitia ob Scotiae bellum solummodo convocata erant) nulla leges memoria dia\gnae sancitae sunt praeter unam, quae perlata est ad instantatiam mercatorum adventurariorum per Angliam sparsorum contra mercatores adventurarios Londinenses propter monopolium quoddam et exactiones novas mercibus impositas.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 27:8)
Populus huiusmodi seditiosis sermonibus instigatus arma sumpsit (plurimis eorum arcus et sagittas, et falces, atque huiusmodi agrestium tela gestantibus) et continuo sub imperio ductorum suorum (quod imperium in huiusmodi casibus semper tenetur ad bene placitum populi) e Cornubia per Devoniam usque ad oppidum Tauntoni in provincia Sommersettensi perrexerunt sine ulla caede, violentia, aut praeda.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:4)
Verum quod maxime eos pupugit illud erat, quod cum incondita turba rem habituri essent, cum qua nulla erat compositionis, aut conditionum, aut legitimi alicuius tractatus spes, si opus esset, sed quae in rapinas et praedam ruitura videbatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:9)
23. "Quoniam vero mors aut captivitas praedicti hostis nostri capitalis multae sanguinis effusione parcere possit aliter proculdubio secuturae, si terrore aut promissis compures ex subiditis nostris in partes suas contra nos pertraxerit, quod protinus evitare cupimus (etsi pro certo informemur praedictum hostem nostrum decrevisse iamque in procinctu esse quo e regno aufugiat, magnis thesauris coronae nostrae in exteras partes iamdudum transmissis ut copiosius vitam in exilio sustentare possit) per praesentes edicimus si quis hostem illum nostrum ceperit aut afflixerit (qualiscunque demum fuerint conditionis qui hoc fecerit) eam remuneratum iri mille libris pecuniae in manus suas statim numerandis, atque insuper centum mercis redituum per annum sibi et haeredibus suis concedendis in perpetuum, praeterquam quod Deo et omnibus subditis bonis rem gratiam faciet eiusmodi tyrannum tollendo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 23:1)
Motu Cantanio (cum manipulus tantum rebellium esset) ad numerum centum et quinquaginta morte mulctati sunt, at in hac rebellione tam numerosa homines tres tantum, sive illud in caussa fuerat quod rex satisfactum in parte putaret sanguine in acie effuso, sive quod in caussa populari severius agere inconsultum arbitraretur, sive quod populi istius innocentia quaedam (cum longitudinem Angliae emensi essent, vere absque maleficio vel praeda) cor regis aliquantum emollisset et ad misericordiam flexisset, sive denique quod res magni discriminis putaret rebellionem ex lascivia et rebellionem ex inopia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 34:3)
Ita ut rex Scotiae et incoepto suo contra castellum intercideret et militibus praedam satis ieiunam compararet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 4:6)
Consiliarii eius ante omnia eum moverunt ut in potestatem suam redigeret oppidum aliquod opulentum et munitum, quo et milites suos dulcedine praedae devinciret et homines perditos et sine lare undiquaque simili spe lucri alliceret;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:12)
Gabatus autem iste, regi fidem faciens se insulam quandam mercibus pretiosis abundantem reperturum adduxit regem ut navem apud Bristoiam commeatu et nautis instrueret, pro ea insula detegenda.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION