라틴어 문장 검색

phalanx trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis captivorum agmini oblata vehiculisque frumento onustis haesit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 736:2)
eo acciti legati, qui mandata exponentes benigne auditi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 227:1)
filiam cum minore filio a Samothrace accitos Amphipolim omni liberali cultu habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 340:2)
nunc ibo, ut pro praefectura mea ius dicam larido, et quae pendent indemnatae pernae, eis auxilium ut feram.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 34)
Quin ruri es in praefectura tua?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 114)
ego huc quod veni in urbem si impetravero, uxorem ut istam ducam, quam tu deperis, bellam et tenellam Casinam, conservam tuam, quando ego eam mecum rus uxorem abduxero, ruri incubabo usque in praefectura mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 121)
Vos modo curate, ego illum probe iam oneratum huc acciebo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 3110)
Sunt vero item lapidicinae complures in finibus Tarquiniensium, quae dicuntur Anicianae, colore quemadmodum Albanae, quarum officinae maxime sunt circa lacum Vulsiniensem, item praefectura Statonensi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장13)
namque Lucilius Bassus post praefecturam alae Ravennati simul ac Misenensi classibus a Vitellio praepositus, quod non statim praefecturam praetorii adeptus foret, iniquam iracundiam flagitiosa perfidia ulciscebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장10)
Sed cum impie peremptorum exsequiis suffragantibus, ad praefecturam venisse hominem comperisset immeritum, exarsit ad agenda sperandaque similia, et histrionis ritu mutata repente persona, studio nocendi concepto, incedebat oculis intentis ac diris, praefecturam autumans affore prope diem, si ipse quoque se contaminasset insontium poenis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION