라틴어 문장 검색

His a Varrone praescriptis intellegere possumus id potissimum ab eo probatum quod ex sua consuetudine in ultimo posuit, ut a dei dedicato simulachro delubrum coeperit nuncupari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 3:1)
Cui tu lacte favos et miti dilue Baccho paucis, quod male accusatur, absolvam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 9:2)
Si qua sunt alia quae nos commovent, in medium proferamus, ut ipsa collatio nostrum, non Maronis, absolvat errorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 9:2)
summa autem eius praescribebat numerum convivarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 2:3)
Et haec est lex Orchia de qua Cato mox ora­tionibus suis vociferabatur, quod plures quam praescripto eius cavebatur ad coenam vocarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 3:1)
Ergo indicium sobrii seculi est ubi tali praescripto legum coercetur expensa coenarum?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 10:2)
Ac prius de nucibus absolvas volo quae tibi memoria crebrae lectionis occurrunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 1:4)
Absoluta est, aestimo, et auctoribus idoneis adserta explanatio Virgiliani loci, quem litteratores vestri nec obscurum putant, contenti vel ipsi scire vel insinuare discipulis Palicum dei esse cuiusdam nomen.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 31:1)
ac sicuti omnis culpae privatio inculpatum facit, inculpatus autem instar est absolutae virtutis, inlaudatus quoque igitur finis est extremae malitiae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 13:2)
Pericula quoque praeterita vel aerumnas penitus absolutas qui evasit ut referat gratissime provocatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 9:1)
Tu nobis, inquit, absolve, cur et de albis et de nigris loris similes maculae gignantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 13:3)
Te enim, Disari, convenio, ut quaerendum mihi occurrit absolvas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 14:3)
Ergo non solo rigore nivalis aqua perniciosa est, sed ob aliam causam, quam non pigebit aperire auctore Aristotele qui in physicis quaes­tionibus suis hanc posuit et in hunc sensum, ni fallor, absolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:4)
Hoc in commune nobis, Disari, si videtur, absolve.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 1:3)
ergo ovum visu simplex et undique versum pari specie creatum est, et ex illo varietas ornatum quibus constat avis species absoluta est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION