라틴어 문장 검색

nam, si sapientes iudices dentur, sapientium contiones atque omne consilium, nihil invidia valeat, nihil gratia, nihil opinio praesumpta falsique testes:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 296:2)
idem, qui ἀπρόληπτον et dicunt, id est dubium et praesumptum, quo significatur de quo liquet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 118:2)
ut in eo, qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est, confessio verecundior quam expositio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 97:2)
simplex enim et undique praecisa non tam narratio vocari potest quam confessio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 136:2)
verum in his quoque confessionibus est aliquid, quod de invidia, quam expositio adversarii fecit, detrahi possit, cum etiam servi nostri de peccatis suis mollius loquantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 158:3)
sed si confessionem culpae meae exigitis, fui pater durus et patrimonii, quod melius ab his administrari poterat, tenax custos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 162:4)
solet nonnunquam movere lacrimas ipsa confessio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 166:4)
haec enim propositio confessionem adversarii premit et quodammodo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem sed adiuvat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 244:7)
utique nihil erit peius quam confessio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 296:3)
erumpit etiam invitis saepe, nec vultus modo ac vocis exprimit confessionem, sed totum corpus vi sua concutit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 118:1)
contraria est neganti confessionis simulatio, sed ipsa quoque multum habet urbanitatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 190:1)
infinitum est enumerare, ut Cottae detraxerit auctoritatem, ut pro Ligario se opposuerit, Cornelium ipsa confessionis fiducia eripuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 254:6)
solebam et excerpere, quid mihi cum adversario conveniret, si modo id pro me erat, nec solum premere confessionem, sed partiendo multiplicare, ut illa controversia, dux.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 35:1)
occurram enim necesse est et, velut in vestibulo protinus apprehensuris hanc confessionem meam, resistam iis qui, omissa rerum (qui nervi sunt in causis) diligentia, quodam inani circa voces studio senescunt, idque faciunt gratia decoris, qui est in dicendo mea quidem opinione pulcherrimus, sed cum sequitur non cum adfectatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 19:2)
differenda igitur quaedam et praesumenda, atque ut structuris lapidum impolitorum loco, quo convenit, quodque ponendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 282:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION