라틴어 문장 검색

sunt enim ut in castris sic etiam in litteris nostris, plures cultu pagano quos cinctos et armatos, et quidem ardentissimo ingenio, diligenter scrutatus invenies.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 6:2)
Nam pro amne imber assiduus et deiecti nubibus turbines, proruta opera quibus pretiosa rura cinguntur, quassata atque etiam decussa monumenta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 5:2)
nam solum templi hinc flumine et abruptissimis ripis, hinc via cingitur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 5:3)
Cingere litorea flaventia tempora myrto, Musa, per undenos emodulanda pedes!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 122)
I nunc, magnificos victor molire triumphos, Cinge comam lauro votaque redde Iovi, Quaeque tuos currus comitantum turba sequetur, Clamet 'io!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 731)
Non humiles muri, non parvis oppida fossis Cincta, sed est ductu capta puella meo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 125)
Saepe tibi sedit certis operata diebus, Qua cingit laurus Gallica turma tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 139)
iam Samos a laeva (fuerant Naxosque relictae et Paros et Clario Delos amata deo) dextra Lebinthos erat silvisque umbrosa Calymne cinctaque piscosis Astypalaea vadis, cum puer, incautis nimium temerarius annis, altius egit iter, deseruitque patrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:63)
candida iamdudum cingantur colla lacertis, inque tuos flens est accipienda sinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 53:2)
mox caelum impositum terris, humus aequore cincta est
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 55:3)
cingenda est altis saepibus ista seges.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 118:2)
vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis, utque meas aquilas, ut mea signa sequar, aut ego me fallo nimiaque cupidine ludor, aut spes exilii commodioris adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 831)
oppida turritis cingantur eburnea muris, fictaque res vero more putetur agi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 459)
dumque latus sancti cingit tibi turba senatus, consulis ante pedes ire iuberer eques;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 96)
ferimus quae possumus arma, dextraque non omni munere nostra vacat, si mihi non valido torquentur pila lacerto, nec bellatoris terga premuntur equi, nec galea tegimur nec acuto cingimur ense, (his habilis telis quilibet esse potest), at tua prosequimur studioso pectore, Caesar, nomina, per titulos ingredimurque tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권9)

SEARCH

MENU NAVIGATION