라틴어 문장 검색

nam moris istic fuit senioribus nostris agonem Drepanitanum Troianae superstitionis imitari, iam vero ager ipse, quamquam hoc supra debitum, diffusus in silvis pictus in pratis, pecorosus in pascuis in pastoribus peculiosus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 19:2)
quousque prati comantis exuvias hibernis novalibus non ut eques sed ut bubulcus abscondis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 1:4)
tu iam, Tityre, rura post recepta myrtos et platanona pervagatus pulsas barbiton atque concinentes ora et plectra tibi modos resultant, chorda voce metro stupende psaltes:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:4)
"armiferos poterat memorare labores claraque facta virum et torrentes sanguine campos, sed tibi plectra dedit mitisque incedere vates maluit et nostra laurum subtexere myrto."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam43)
Ille, velut primos exspiraturus ad austros mollibus in pratis alte flos improbus exstat, sic tener ante diem vultu gressuque superbo vicerat aequales multumque reliquerat annos, sive catenatis curvatus membra palaestris staret:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus47)
qualia pallentes declinant lilia culmos pubentesque rosae primos moriuntur ad austros, aut ubi venia novis exspirat purpura pratis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum49)
nunc ab intonsa capienda myrto serta, nunc maior sitis et bibendus castior amnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum5)
hi Paphias myrtos a stirpe recurvant et pastorali meditantur proelia trunco, his arcus, his tela sudes, his cassida crines integit, Arcadii morem tenet ille galeri, ille Lycaoniae rictu caput asperat ursae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권134)
durus qui vomere primo post consanguineas acies sulcosque nocentes ausus humum versare et mollia sanguine prata eruit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권190)
nusquam ille, et prata recentes amisere notas, viridi piger accubat hostis collectus gyro spatiosaque iugera complet, sic etiam obliqua cervicem expostus in alvo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권202)
medio coniunx stat candida prato victorem exspectans, rumpunt obnixa furentes pectora, subdit amor stimulos et volnera sanat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권337)
patres C. Mucio virtutis causa trans Tiberim agrum dono dedere quae postea sunt Mucia prata appellata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 143:1)
spes unica imperii populi Romani L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum locum ubi nunc navalia sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae prata Quinctia vocantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 285:1)
ea omnia in pratis Flaminiis concilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 598:2)
itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est - iam tum Apollinare appellabant, - avocavere senatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 702:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION