라틴어 문장 검색

ego qui in mari prehendi reti atque excepi vidulum, ei dare negatis quicquam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 26)
hev modo una est syllaba, sed interdum propter metrum duae fiunt, ut eheu quam pingui macer est mihi taurus in ervo, sicut 'prendit' et 'prehendit', et secundum Plinium multa sunt talia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 691)
prendere cursu quidam humiliter 'prendere' dictum accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7751)
namque ille alius asinus, divinato et antecapto meo cogitatu, statim se mentita lassitudine cum rebus totis offudit, iacensque in mortuum non fustibus, non stimulis, ac ne cauda et auribus cruribusque undique versum elevatis temptavit exsurgere, quoad tandem fustibus, postumae spei fatigati secumque collocuti, ne tam diu mortuo, immo vero lapideo asino servientes fugam morarentur, sarcinis eius mihi equoque distributis, destricto gladio poplites eius totos amputant, ac paululum a via retractum per altissimum praeceps in vallem proximam etiam nunc spirantem praecipitant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 5:2)
Nam furem qui manifesto furto prensus esset tum demum occidi permiserunt, si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 8:1)
iamque confecta bona parte itineris et viae spatio defectus et sarcinae pondere depressus ictibusque fustium fatigatus atque etiam ungulis extritis iam claudus et titubans, rivulum quendam serpentis leniter aquae propter insistent, subtilem occasionem feliciter nactus cogi tabam totum memet flexis scite cruribus pronum abicere, certus atque obstinatus nullis verberibus ad ingrediundum exsurgere, immo etiam paratus non fusti tantum sed machaera perfossus occumbere.
(아풀레이우스, 변신, 4권 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION