라틴어 문장 검색

sed alia sumptuum quamvis graviora dissimulatis plerumque pretiis occultabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 52장2)
nam incipiente C. Bibulo ceteri quoque aediles disseruerant, sperni sumptuariam legem vetitaque utensilium pretia augeri in dies nec mediocribus remediis sisti posse, et consulti patres integrum id negotium ad principem distulerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 52장4)
hoc pretium Gallio meditatae adulationis tulit, statim curia, deinde Italia exactus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장4)
nam promptas eius modi mortes metus carnificis faciebat, et quia damnati publicatis bonis sepultura prohibebantur, eorum qui de se statuebant humabantur corpora, manebant testamenta, pretium festinandi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장3)
quod damnum Caesar ad gloriam vertit exolutis domuum et insularum pretiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장2)
nunc inimicitias accusationes, odia et iniurias foveri, ut quo modo vis morborum pretia medentibus, sic fori tabes pecuniam advocatis ferat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 6장5)
neque tamen eloquentiam gratuito contingere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장4)
sublatis studiorum pretiis etiam studia peritura.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장12)
et quamquam equites iudicia reciperavissent, quaestura tamen ex dignitate candidatorum aut facilitate tribuentium gratuito concedebatur, donec sententia Dolabellae velut venundaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장13)
segniter eae voces acceptae, non amore in maritum, sed ne Silius summa adeptus sperneret adulteram scelusque inter ancipitia probatum veris mox pretiis aestimaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장7)
ac primum in vestibulo effigiem patris Silii consulto senatus abolitam demonstrat, tum quidquid avitum Neronibus et Drusis in pretium probri cessisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장4)
vectigal quoque quintae et vicesimae venalium mancipiorum remissum, specie magis quam vi, quia cum venditor pendere iuberetur, in partem pretii emptoribus adcrescebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장3)
eius opprimendi gratia repetitum credebatur senatus consultum poenaque Cinciae legis adversum eos qui pretio causas oravissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장3)
puniendos rerum atrocium ministros, ubi pretia scelerum adepti scelera ipsa aliis delegent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장9)
quod ille ut proditionis pretium aspernatus addidit 'deesse nobis terra in vitam, in qua moriamur, non potest':
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION