라틴어 문장 검색

Post Racionis opes et tantum munus, Honestas Thesaurum reserat proprium iuuenemque suarum Custodem decernit opum, deponit in illo Quidquid habet, ius omne boni transfundit in illum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:1)
Predictis succedit Honor, predicta colorans Luce sua, nullamque sinit sentire lituram Dedecoris, sed cuncta suo perlustrat honore Muneris, et cultu proprio Decus omnia uestit, Non minus irradians aliarum facta sororum Quam rosa cognatos flores, quam Lucifer ignes Sydereos, lapidumque iubar carbunculus auget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:7)
Post alias sua dona libens et leta dedisset Filia Fortune, Casus cognata propinqui Nobilitas, si quid proprium cessisset in eius Sortem, quod posset Nature lege tueri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 30:1)
proprios Alecto dupplicat angues.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 20:7)
Insultus lux ipsa nouos miratur et ipsam Noctem plus solito iam posse magisque morari, Nec proprios seruare uices, nec cedere Phebo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:2)
Dum sic in fatum concedit iuraque fati Paupertas, proprium moriens depauperat agmen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:16)
Ergo Senecta, uidens proprium nil posse furorem, Miratur seseque dolet sine uulnere uinci;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:11)
Sed Risus succurrit ei, mucrone lacertum Dissuit a trunco, galee manus hesitat, herens Emoritur proprioque stupet priuata rigore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:2)
Nauta tamen tremebundus adhuc post equoris estum Terrenos timet insultus, ne tutus in undis Naufragus in terra pereat, ne liuor in illum Seuiat aut morsus detractio figat in illo Qui iam scribendi studium pondusque laboris Exhausit, proprio concludens fine laborem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 22:3)
Qua liber fieret servus, propriumque pudorem Venderet Hippolytus, hujus amore fruens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:25)
cujus crinis non mendicata luce, sed propria scintillans, non similitudinarie radiorum repraesentans effigiem, sed eorum claritate nativa naturam praeveniens, in stellare corpus caput effigiabat [0432B] puellae;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:2)
Illic picus propriae architectus domunculae, sui rostri dolabro clausulam fabricabat in ilice.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:111)
Illic lucius exactione tyrannica, non exigentia meriti, subditos, corporis proprii incarcerebat ergastulo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:132)
Illic pardus, apertiori latrocinio neronizans, pecudum vulgus non solum in vestibus, verum etiam in propria praedabatur persona.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:157)
Illic aper dentis armatura fulmineus, mortem propriam canibus multiplici vendebat in vulnere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:160)

SEARCH

MENU NAVIGATION