라틴어 문장 검색

Washingtonium stupebant, major altiorque qui privatus videbatur, (quippe qui imperium libentissime deposuerat, cum tenere facillime potuisset) quam quum exercitum victorem imperator duceret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.19)
Grande aes alienum, et a Congressu et a privatis, peregrinis multis debebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.68)
Ut hoc facilius fieret, Willetius, exercitus nuperi tribunus, quasi de privatis rebus acturus foret, a Washingtonio est missus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.26)
propterea quod, otium privatum ei gratum semper fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.22)
Etsi Washingtonius, jam senex, otium privatum, prae omnibus, adamavit, hostes, tamen, patriam charissimam invadere, ferre haud potuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.44)
et cum privatus esset, et cum magistratum summum gereret, de Dei optimi maximi providentia, semper cum metu religioso locutus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.116)
quod si imperio militari, turpium paucorum civium, summam rerum affectantium invidia, privatus esset Washingtonius, dubito an libertatem adipisci, duce alio, quamvis praeclaro, Americani potuissent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.214)
Aluredus, porro, scriptoribus praeclaris, qui facta ejus ingentia memoriae traderent et mandarent, privatus, vetustatis tenebris fere penitus obscuratur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.227)
invidia adcrevit, privato quae minor esset.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장10)
"Nec illarum tibi exempla proponas, quae carnis curam facientes posscssionum reditus et cotidianas domus impensas subputant."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:138)
expectes eadem a summo minimoque poeta, et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos consilium dedimus Sullae, privatus ut altum dormiret;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I7)
"privatis maiora focis, genialis agatur iste dies, propera stomachum laxare sagina, et tua servatum consume in saecula rhombum."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV27)
coturnix nulla umquam pro patre cadet, sentire calorem si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi, legitime fixis vcstitur tota libellis N porticus, existunt qui promittant hecatomben, quatenus hic non sunt nec venales elephanti, nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis belua concipitur, sed furva gente petita arboribus Rutulis et Turni pascitur agro, Caesaris armentum nulli servire paratum privato, siquidem Tyrio parere solebant Hannibali et nostris ducibus regique Molosso horum maiores ac dorso ferre cohortis, partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII31)
quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam sumeret agrestem posito diademate falcem Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII17)
ADSIDUI vero et anniversarii hostes ab Etruria fuere Veientes, adeo ut extraordinariam manum adversus eos promiserit privatumque gesserit bellum gens una Fabiorum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION