라틴어 문장 검색

haec enim propositio confessionem adversarii premit et quodammodo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem sed adiuvat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 244:7)
sunt autem propositiones et simplices et duplices vel multiplices, quod accidit non uno modo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 245:1)
recusatio quoque plures interim propositiones habet, ut contra petitionem pecuniae:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 246:1)
est et nuda propositio, qualis fere in coniecturalibus, caedis ago, furtum obiicio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 248:1)
praeter haec utimur propositione aut nostra, ut obiicio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 248:4)
de his cognoscetis, ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu resuscitatus fine esse narrationis et initium probationis intelligat, et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodammodo novum audiendi sumat exordium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 249:2)
partitio est nostrarum aut adversarii propositionum aut utrarumque ordine collocata enumeratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 251:1)
propositis enim probationibus omnis in reliquum gratia novitatis praecerpitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 254:3)
nam est nonnunquam dura propositio, quod iudex si providit, non aliter praeformidat quam qui ferrum medici priusquam curetur aspexit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 255:2)
At si quid in eo, quod est fortius, timebimus, utraque probatione nitemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 264:1)
et illud utique faciendum est, ut, quotiens suspicabimur a iudice aliam probationem desiderari quam de qua loquimur, promittamus nos plene et statim de eo satis esse facturos, praecipueque si de pudore agetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 268:1)
ita surrepetur animo iudicis et, dum sperat probationem pudoris, asperioribus illis minus repugnabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 270:5)
sic utraque res invicem iuvabit, eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 271:2)
et divisa autem et simplex propositio, quotiens utiliter adhiberi potest, primum debet esse aperta atque lucida (nam quid sit turpius, quam id esse obscurum ipsum, quod in eum solum adhibetur usum, ne sint cetera obscura?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 276:1)
in eo, de quo ambigitur, quae nostrae propositiones, quae partis adversae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 278:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION