라틴어 문장 검색

quattuor primo fuerunt coniurati adversus Macedonum praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 7:1)
eos esse, qui aut coniurare aut sociari facinoribus aut stuprum pati noluerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 139:2)
ante omnia ut quaestio de iis habeatur, qui coierint coniuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 149:1)
necdum omnia in quae coniurarunt edita facinora habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 170:1)
si quem libido, si furor in gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 172:2)
proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu, cuius ex quo obses Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 55:1)
utraque domus speculatorum et proditorum plena erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 73:2)
oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non expectatam fabulam esse noctis huius, sed proditionis me ante accusatum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 144:1)
hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 254:1)
eadem Faliscis vinctum traditum proditorem liberorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 498:2)
proditor enim ac prope hostis habitus, dum inter se duo reges captantes fraude et avaritia certant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 292:1)
postero die senatus in curia habitus, supplicationesque decretae et senatus consultum factum est, ut consul, quos praeter milites sociosque navales coniuratos haberet, dimitteret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 14:1)
Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant, habeo opinor familiare tergum, ne quaeram foris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 283)
et inter nos coniuravimus, ego cum illo et ille mecum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 187)
ei erat hospes par sui, Siculus senex scelestus, Agrigentinus, urbis proditor;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS27)

SEARCH

MENU NAVIGATION