라틴어 문장 검색

neque enim erat adhuc cui imputaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장8)
Celsus constanter servatae erga Galbam fidei crimen confessus, exemplum ultro imputavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장5)
Othoniani novitate vultus, omnibus in vicem gnaris, prodebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 75장5)
proditum id Othonianis ducibus, et curam peditum Paulinus, equitum Celsus sumpsere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장6)
addiderat huic terrorem atque odium caedes Galbae, contra illi initium belli nemo imputabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장2)
proditionem ultro imputabant, spatium longi ante proelium itineris, fatigationem Othonianorum, permixtum vehiculis agmen ac pleraque fortuita fraudi suae adsignantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장4)
unde metus et ex metu consilium, posse imputari Vespasiano quae apud Vitellium excusanda erant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장5)
nobis super insitam levitatem et prodito Galba vilem mox fidem aemulatione etiam invidiaque, ne ab aliis apud Vitellium anteirentur, pervertisse ipsum Vitellium videntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 101장2)
sed Caecina per varias moras prima hostibus prodidit tempora belli, dum quos armis pellere promptum erat, epistulis increpat, donec per nuntios pacta perfidiae firmaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장5)
dein ceteri composita indignatione, quod consul rem publicam, dux imperatorem, tantis opibus tot honoribus cumulatus amicum prodidisset, velut pro Vitellio conquerentes, suum dolorem proferebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장3)
Fabius interim Valens multo ac molli concubinarum spadonumque agmine segnius quam ad bellum incedens, proditam a Lucilio Basso Ravennatem classem pernicibus nuntiis accepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장1)
casum Cremonae bello imputandum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장7)
nec deerat egentissimus quisque e plebe et pessimi servitiorum prodere ultro ditis dominos, alii ab amicis monstrabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장9)
ne Romanis quidem ingratum id bellum, cuius ambiguam fortunam Vespasiano imputaturos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장14)
Lupercus legionarios e praesentibus, Vbios e proximis, Trevirorum equites haud longe agentis raptim transmisit, addita Batavorum ala, quae iam pridem corrupta fidem simulabat, ut proditis in ipsa acie Romanis maiore pretio fugeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 18장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION