라틴어 문장 검색

Memoria prodita est, ex his nationibus quae cum Sertorio faciebant, cum multis proeliis superatus esset, neminem umquam ab eo descivisse, quamquam id genus hominum esset mobilissimum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 12:1)
unum, quod calatis comitiis in populi contione fieret, alterum in procinctu, cum viri ad proelium faciendum in aciem vocabantur, tertium per familiae emancipationem, cui aes et libra adhiberetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 4:3)
Quamobrem postea, cum proelio victus in ultima regni refugisset et mori decrevisset, venena violentissima festinandae necis causa frustra expertus, suo se ipse gladio transegit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVI 6:1)
Post deinde paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus et pleraque Graecia, duce, navali proelio quod ad Salamina factum est victus fugatusque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 12:1)
post deinde aliquanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno Athenienses vicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 30:1)
Tum Demosthenes orator ex eo proelio salutem fuga quaesivit, cumque id ei quod fugerat probrose obiceretur, versu illo notissimo elusit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 31:1)
Eos libros generis acroatici cum in vulgus ab eo editos rex Alexander cognovisset atque ea tempestate armis exercitam omnem prope Asiam teneret regemque ipsum Darium proeliis et victoriis urgeret, in illis tamen tantis negotiis litteras ad Aristotelem misit, non eum recte fecisse, quod disciplinas acroaticas, quibus ab eo ipse eruditus foret, libris foras editis involgasset:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, V 8:1)
Etsi enim quae afferebat rex Gallus essent satis probabilia, tamen apud multitudinem impares semper sunt congressus argumentorum et suspicionum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:3)
Sed simul legati regi intimarunt ut locum congressus designaret extra aliquod munitum oppidum aut castellum, quoniam hoc regi Galliae simili occasione denegasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:4)
Consilia hac aetate in locis plurimis nihil aliud fere sunt quam congressus et colloquia familiaria, ubi res potius sermonibus iactentur quam debitis argumentis trutinentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:2)
Negotia autem in eum modum tractata crebris nimirum congressibus plerunque sursum deorsum feruntur magna inconstantia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 1:8)
Innumera sunt exempla quam sit multitudinis cum fortitudine congressus impar.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:12)
Cumque filii Israel altero die contra filios Beniamin ad proelium processissent,
(불가타 성경, 판관기, 20장24)
Nam cum supervenerit illis proelium et mala, cogitant apud se sacerdotes, ubi se abscondant cum illis.
(불가타 성경, 바룩서, 4장48)
Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non comprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis?
(불가타 성경, 호세아서, 10장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION