라틴어 문장 검색

deinde, ut adpropinquabat hostis, et praeterquam quod caedebantur aversi nec, nisi defenderentur, servari poterant, ne ipsi quidem in tuto iam receptus erat, coactus nondum adsecuta parte suorum periculum summae rerum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 91:1)
sinistro tum cum maxime adpropinquante phalangis parte quae novissimi agminis fuerat, sine ullo ordine trepidabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 98:2)
iam castro Mutilo appropinquabat cum, veritus ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque, exercitum eadem via qua adduxerat reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 456:1)
postquam portae appropinquabat, desilire omnes ex equis iussit et loris ducere equos itineris maxime modo solutis ordinibus, ut comitatus magis praefecti videretur quam praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 406:1)
postquam appropinquabat, impetum facit et transfixo equo tyrannum deturbat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 426:3)
eas cum sexcentis peditibus Herodorus traicere in insulam Atalanten iussus, ut inde, cum pedestres copias appropinquare iam Aulidi atque Euripo sensisset, Chalcidem traiceret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 446:2)
appropinquanti faucibus super quas siti Thaumaci sunt, deserta urbe iuventus omnis armata silvas et itinera insedit et in agmen Romanum ex superioribus locis incursavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 176:3)
consuli Chalcidem venienti portae patuerunt, cum appropinquante eo Aristoteles praefectus regis urbe excessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 255:1)
inde, cum audisset appropinquare iam Romanam classem, rex, quia non interfuturus navali certamini erat, Magnesiam, quae ad Sipylum est, concessit ad terrestres copias comparandas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 485:1)
Polyxenidas, ut appropinquare hostes adlatum est, occasione pugnandi laetus sinistrum ipse cornu in altum extendit, dextrum cornu praefectos navium ad terram explicare iubet, et aequa fronte ad pugnam procedebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 491:1)
in eos iam ingentem praedam late depopulato agro agentes Andronicus Macedo, qui in praesidio Ephesi erat, iam moenibus appropinquantes eruptionem fecit, exutosque magna parte praedae ad mare ac naves redegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 151:1)
postquam terrae appropinquabat Hannibal, veriti ne includerentur vento in hostium ora, ad Eudamum revecti hepterem captam, quae primo concursu icta erat, aegre Phaselidem pertraxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 272:2)
itaque priusquam appropinquaret classis, Myonnesum perfugerunt, unde se e portu ratus abstracturum naves, ignarus loci sequebatur praetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 312:1)
circa ea appropinquare non ausae naves, ne sub ictu superstantium rupibus piratarum essent, diem trivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 314:1)
iam castris appropinquabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 279:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION