라틴어 문장 검색

statuiturque ut ignaro domino ad id prolapsae in servitute, sin consensisset, pro libertis haberentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장2)
ac ne fortuito prolapsus videretur, senatus quoque consulto cautum plenius quam antea et uberius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 60장2)
Tunc medio diei tertium ante Idus Octobris, foribus palatii repente diductis, comitante Burro Nero egreditur ad cohortem, quae more militiae excubiis adest.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장1)
Eodem anno ex inlustribus Asiae urbibus Laodicea tremore terrae prolapsa nullo nobis remedio propriis opibus revaluit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 27장1)
si forte prolapsus est, attolli et insurgere haud licitum:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 3:3)
tum Agricola superante hostium multitudine veritus, ne in frontem simul et latera suorum pugnaretur, diductis ordinibus, quamquam porrectior acies futura erat et arcessendas plerique legiones admonebant, promptior in spem et firmus adversis, dimisso equo pedes ante vexilla constitit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 4:1)
igitur duobus militibus, altero legionis quintae, altero e Galli auxiliaribus, per lasciviam ad certamen luctandi accensis, postquam legionarius prociderat, insultante Gallo et iis qui ad spectandum convenerant in studia diductis, erupere legionarii in perniciem auxiliorum ac duae cohortes interfectae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장7)
hortatus suos ut magno animo capesserent pugnam, diductis in latera turmis vacuum medio relinquit iter quo Varum equitesque eius reciperet;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장5)
gradum inferunt quasi recentibus auxiliis aucti, rariore iam Vitellianorum acie, ut quos nullo rectore suus quemque impetus vel pavor contraheret diduceretve.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장2)
ea ultio, incertum maior an iustior, senatum in studia diduxerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장3)
eos Mucianus diduci et Germanicum Britannicumque militem, ac si qui aliorum exercituum, separatim adsistere iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장8)
ex quo accidit, cum aedis Iovis Feretrii in Capitolio, ab Romulo constituta, vetustate atque incuria detecta prolaberetur, ut Attici admonitu Caesar eam reficiendam curaret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 20장 3:1)
prolapsus etiam in egressu nauis uerso ad melius omine:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 59장 1:3)
rursus mori inedia destinanti per uim ore diducto infulciri cibum iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 53장 2:2)
quocumque gladiatorio munere, uel suo uel alieno, etiam forte prolapsos iugulari iubebat, maxime retiarios, ut expirantium facies uideret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 34장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION