라틴어 문장 검색

Senex fidelis prima credendi via Abram, beati seminis serus pater, adiecta cuius nomen auxit syllaba, Abram parenti dictus, Abraham Deo, senile pignus qui dicavit victimae, docens ad aram cum litare quis velit, quod dulce cordi, quod pium, quod unicum Deo libenter offerendum credito, pugnare nosmet cum profanis gentibus suasit, suumque suasor exemplum dedit, nec ante prolem coniugalem gignere Deo placentem, matre virtute editam, quam strage multa bellicosus spiritus portenta cordis servientis vicerit.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 1)
Abram triumphi dissipator hostici redit recepta prole fratris inclytus ne quam fidelis sanguinis prosapiam vis pessimorum possideret principum.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 9)
animam deinde Spiritus conplexibus pie maritam, prolis expertem diu, faciet perenni fertilem de semine, tunc sera dotem possidens puerpera herede digno Patris inplebit domum.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 16)
Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili propriamque dicabo, omnis ut tecum meritis pro talibus annos exigat, et pulchra faciat te prole parentem."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 6:3)
Hic iam ter centum totos regnabitur annos gente sub Hectorea, donec regina sacerdos, Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 19:1)
" Sic ore effata recepit ad sese et sacra longaevum in sede locavit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 21:11)
Surge age, et haec laetus longaevo dicta parenti haud dubitanda refer:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 10:14)
Adgnovit prolem ambiguam geminosque parentes, seque novo veterum deceptum errore locorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 10:20)
Quid struit, aut qua spe inimica in gente moratur, nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 10:7)
Haud aliter terras inter caelumque volabat, litus harenosum Libyae ventosque secabat materno veniens ab avo Cyllenia proles.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:12)
longaevi palmas nequiquam ad sidera tendunt custodes, saevitque canum latratus in auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:4)
Ipsius Anchisae longaevi hoc munus habebis, cratera impressum signis, quem Thracius olim Anchisae genitori in magno munere Cisseus ferre sui dederat monumentum et pignus amoris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:11)
fit Beroë, Tmarii coniunx longaeva Dorycli, cui genus et quondam nomen natique fuissent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 23:11)
longaevosque senes ac fessas aequore matres, et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est, delige, et his habeant terris sine moenia fessi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 27:9)
hic crudelis amor tauri, suppostaque furto Pasiphaë, mixtumque genus prolesque biformis Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION