라틴어 문장 검색

quo fit, ut se illi voluptuosius turba postponat superiorum, sermonem maximo temperamento cum conloquente dispensat, in quo non patitur ullam aut verecundiam externus aut familiaris iniuriam, aut credulus invidiam aut curiosus repulsam aut suspiciosus nequitiam, aut peritus calumniam aut imperitus infamiam, simplicitatem columbae in ecclesia servat, in foro serpentis astutiam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 4:2)
totam tuam temperantiam religionem, libertatem verecundiam et illam delicatae mentis pudicissimam teneritudinem iucunda similitudine exscripsit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 5:3)
quae super cunctos te quam primum decuit agnoscere, quia tibi est tam gloria mea quam verecundia plurimum curae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 2:2)
atque ob hoc illi maximum sophos non eloquentia prius quam verecundia dedit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 6:2)
ne, quaeso, domine papa, nimis exigas verecundiam meam qualitercumque latitantem coepti operis huiusce temeritate devenustari, quia tantus est livor derogatorum, ut materia, quam mittis, velocius sortiatur inchoata probrum quam terminata suffragium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 3:3)
namque et coniuges ipsi, quamquam nupti nuper, his moribus agunt, hac verecundia, vere ut agnoscas, si semel videris, plurimum esse quod differat ille honestissimus uxorius amor figmentis inlecebrisque concubinalibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 4:3)
quod quidem scripsi non minus tua verecundia fractus quam voluntate:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Aprunculo salutem. 1:3)
insuper desidiae nostrae verecundia comes ad hoc sententiam inclinat, ut me, postquam in silentio decurri tres olympiadas, tam pudeat novum poema conficere quam pigeat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 2:4)
placuit namque pro caritate collegii, licet omnibus eadem scribendi materia existeret, non uno tamen epigrammata singulorum genere proferri, ne quispiam nostrum, qui ceteris dixisset exilius, verecundia primum, post morderetur invidia.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:2)
sed ne impudenter verecundiam tuam laudibus nimiis ultro premamus, praeconia tua iustius de te quam tibi scribimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 3:3)
quis superos metuens pariter tot templa, tot aras promeruisse datur?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum32)
sed meliore via dextros tua vota marito promeruere deos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam30)
"nequit iram explere potestas, illam et nocturno circum stridore volantes impastae fugistis aves, rabidamque canum vim oraque sicca ferunt trepidorum inhiasse luporum, saevior in miseros, fatis ultricis ademptae Delius insurgit, summaque biverticis umbra Parnassi residens arcu crudelis iniquo pestifera arma iacit, camposque et celsa Cyclopum tecta superiecto nebularum incendit amictu, labuntur dulces animae, Mors fila Sororum ense metit captamque tenens fert manibus urbem, quaerenti, quae causa, duci, quis ab aethere laevus ignis et in totum regnaret Sirius annum, idem auctor Paean rursus iubet ire cruento inferias monstro iuvenes, qui caede potiti, fortunate animi longumque in saecula digne promeriture diem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권213)
"diva potens nemorum, tibi enim hic, tibi crinis honori debitus, eque tuo venit haec iniuria voto, si bene quid genetrix, si quid venatibus ipse promerui, ne, quaeso, sinas hoc omine Thebas ire nec Arcadiae tantum meruisse pudorem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권241)
Peccandi verecundiam facit ipsa clementia regentis.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P7)

SEARCH

MENU NAVIGATION