라틴어 문장 검색

atque interim patrata caede ad maiora et magis praecipitia conversus furatur cineres vectusque Cosam Etruriae promunturium ignotis locis sese abdit, donec crinem barbamque promitteret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장4)
statim credita, statim vulgata sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장10)
Reperio apud scriptores senatoresque eorundem temporum Adgandestrii principis Chattorum lectas in senatu litteras, quibus mortem Arminii promittebat si patrandae neci venenum mitteretur, responsumque esse non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum Romanum hostis suos ulcisci.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장1)
veraque aut in deterius credita iudice ab uno facilius discerni, odium et invidiam apud multos valere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장7)
sed iudices per diversa implacabiles erant, Caesar ob bellum provinciae inlatum, senatus numquam satis credito sine fraude Germanicum interisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장6)
atque ipsa, donec mediae Pisoni spes, sociam se cuiuscumque fortunae et si ita ferret comitem exitii promittebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장3)
nam ceteros manifestum ferro vel creditum est veneno aut fame extinctos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장7)
At Romae non Treviros modo et Aeduos sed quattuor et sexaginta Galliarum civitates descivisse, adsumptos in societatem Germanos, dubias Hispanias, cuncta, ut mos famae, in maius credita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장1)
quod perinde creditum quasi principis monitu ob amicitiam Augustae cum Vrgulania.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 22장4)
Pergamenos (eo ipso nitebantur) aede Augusto ibi sita satis adeptos creditum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장7)
nec quisquam ariete sacrificaverit, credito vexisse Phrixum, sive id animal seu navis insigne fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장8)
fama tamen occisi falso credita exterruit Parthos victoriamque concessere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장10)
nec Claudius, quamquam saepe oratus, arma certantibus barbaris interposuit, tutum Vannio perfugium promittens, si pelleretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장3)
promittentibus dein tam praecipitem necem quam si ferro urgeretur, cubiculum Caesaris iuxta decoquitur virus cognitis antea venenis rapidum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장11)
Nero trepidus et interficiendae matris avidus non prius differri potuit quam Burrus necem eius promitteret, si facinoris coargueretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 20장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION