라틴어 문장 검색

Cum autem nuntia ad regem pervenissent de his, quae gesta erant, suspicatus est rex a societate defecturam Iudaeam; et ob hoc profectus ex Aegypto efferatus animo, civitatem quidem armis cepit
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장11)
Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasuram se filio.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장26)
statimque ad maritimas civitates misit convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non exspectans vindictam, quae eum ab Omnipotente esset consecutura.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장11)
Et, qui Romanis promiserat se tributum de captivitate Hierosolymorum redigere, praedicabat propugnatorem habere Iudaeos, et hoc modo invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장36)
Cumque pugna valida fieret et hi, qui circa Iudam erant, per auxilium Dei prospere gessissent, nomades victi petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos et in ceteris profuturos eis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장11)
Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit se pacem acturum cum eis; dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장12)
Quodsi neque id ualent efficere quod promittunt bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:4)
— Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt, et hoc erat quod promittere uidebantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:19)
Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint nec perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:1)
ibi enim ueram quam promisimus statim uidebis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:3)
papae, inquam, ut magna promittis!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:2)
namque nullum portum terrae Africae quo classes decurrerent, pro certo tutum ab hostium praesidio fore suspicabatur, sed fortuitu oblatam occasionem egressus aucupabatur.
(카이사르, 아프리카 전기 3:9)
Caesarem qui ultro consuesset bellum inferre ac lacessere proelio, subito commutatum non sine magno consilio suspicabantur.
(카이사르, 아프리카 전기 35:2)
Itaque omnibus insciis neque suspicantibus vigilia tertia iubet omnes legiones extra castra educi atque se consequi ad oppidum Ruspinam versus, in quo ipse praesidium habuit et quod primum ad amicitiam eius accessit.
(카이사르, 아프리카 전기 37:4)
id si fecisset, ei se promisit omnia concessurum.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION