라틴어 문장 검색

Sulpicius Galba Q. Terentius Culleo L. Terentius Massiliota Q. Fulvius Flaccus M. Furius Crassipes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 522:1)
Sicinius et L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis et Q. Fulvius Flaccus - is quia aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione - petebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 470:2)
agenti consuli ex senatus consulto respondit Flaccus nihil quod se indignum esset facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 476:1)
quoniam praetoris subrogandi comitia ne legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et prava studia hominum impedirent, senatum censere satis praetorum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 482:1)
Censuram summa contentione petebant L. Valerius Flaccus P. et L. Scipiones Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 486:1)
coierantque praeter L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, candidati omnes ad deiciendum honore, non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur novum hominem censorem videre, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum famae et ab laeso a plerisque et laedendi cupido exspectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 498:2)
his accensi homines, adversa nobilitate, non M. Porcium modo censorem fecerunt, sed collegam ei L. Valerium Flaccum adiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 501:2)
et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et viam per Formianum montem, Cato atria duo, Maenium et Titium, in lautumiis, et quattuor tabernas in publicum emit basilicamque ibi fecit, quae Porcia appellata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 530:1)
diviserunt agrum coloniasque deduxerunt iidem tresviri, Q. Fabius Labeo, et M. et Q. Fulvii, Flaccus et Nobilior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 534:3)
praetores inde facti Q. Fulvius Flaccus M. Valerius Laevinus P. Manlius iterum M. Ogulnius Gallus L. Caecilius Denter C. Terentius Istra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 668:1)
a censoribus L. Valerio Flacco et M. Porcio Catone, et belli et pacis artibus maximo, motus est senatu L. Quinctius Flamininus, T. frater, eo quod cum Galliam provinciam consul obtineret, rogatus in convivio a Poeno Philippo quem amabat, scorto nobili, Gallum quendam sua manu occiderat sive, ut quidam tradiderunt, unum ex damnatis securi percusserat rogatus a meretrice Placentina cuius amore deperibat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha6)
hispaniarum Q. Fulvio Flacco citerior, P. Manlio ulterior, L. Caecilio Dentri Sicilia, C. Terentio Istrae Sardinia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 3:1)
praetores eodem tempore, P. Manlius in ulteriorem Hispaniam, quam et priore praetura provinciam obtinuerat, Q. Fulvius Flaccus in citeriorem pervenit, exercitumque ab A. Terentio accepit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 202:1)
Fulvium Flaccum oppidum Hispanum nomine oppugnantem Celtiberi adorti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 203:1)
Q. Fulvius Flaccus legatus cum dextera ala ad quaestoriam portam positus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 318:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION