라틴어 문장 검색

His ita conpositis Alexander Arsame Drangarum satrape constituto iter pronuntiari iubet in Arimaspos, quos iam tunc mutato nomine Euergetas appellabant, ex quo frigore victusque penuria Cyri exercitum adfectum tectis et commeatibus iuverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 1:1)
Ille se ratibus equitem phalangemque transportaturum esse pronuntiat, super utres iubet nare levius armatos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 7:1)
Postero die convocatis amicis copiarumque ducibus pronuntiari iussit, ipsum omnia, quae amissa essent, redditurum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 20:1)
Rex cognita causa pronuntiavit ab accusatoribus unum et id maximum crimen esse praeteritum, desperationem salutis suae:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 8:1)
Haec elocutus per medios anmatos erupit, et, qui abeunti viam dederant, ipsum ad pronuntiatam praedam sequebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 19:1)
Fatendum est, attamen, res, de quibus agebatur, natura sua maximi fuisse momenti;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.24)
Attamen, bellicas expeditiones omnes in reliquum annum omittendas esse statuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.48)
quatuorque glandes plumbeae per tunicam transiere, attamen incolumis evasit, omnibus aliis praefectis aut interfectis, aut graviter vulneratis.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.77)
attamen per horas tres, certamen iniquum fortissime sustinuerunt usque dum, vulneribus confecti, ad deditionem adigerentur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.69)
Attamen, imperatoris munus sibi diram necessitatem imposuisse, neminemque difficultatibus pluribus aut majoribus unquam reluctatum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.98)
Americanorum acies prima recedere cogebatur, attamen, insequentes hostes rivulo quodam tormentisque nonnullis, a longius procedendo, impediebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.42)
attamen, dum sese Britanni Novo Eboraco continebant, multis copiis auxiliaribus firmatus Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.31)
Mala attamen, quae in re tam insperata timenda forent, providit Washingtonii mens cauta, Fayetteque, Gallus praenobilis, imperatorem, hac in re, plurimum adjuvit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.65)
- Ad officium attamen perbrevi redeunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.5)
attamen, victu simplici, ut plurimum, utebatur, vinique minime bibax fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.41)

SEARCH

MENU NAVIGATION