라틴어 문장 검색

Illa tranquillitas vera est, in quam bona mens explicatur, Aspice illum, cui somnus laxae domus silentio quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis servorum turba conticuit et suspensum accedentium propius vestigium ponitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 6:6)
Deus ad homines venit, immo quod est propius, in homines venit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 16:2)
Magna verba excidunt, cum tortor poposcit manum, cum mors propius accessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 7:3)
Maior erit timor, si plus, quo exterreatur, aut propius aspexerit, acrior cupiditas, quo illam amplioris rei spes evocaverit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 11:6)
Illuc eundum est, ubi ista propius aspicias."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 9:6)
Nihil ergo proderit dare praecepta, nisi prius amoveris obstatura praeceptis, non magis quam proderit arma in conspectu posuisse propiusque admovisse, nisi usurae manus expediuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 38:1)
Praecipiet aliquis, ut prudentiam magni aestimemus, ut fortitudinem complectamur, iustitiam, si fieri potest, propius etiam quam ceteras nobis adplicemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 55:2)
Vesicae te dolor inquietavit, epistulae venerunt parum dulces, detrimenta continua, propius accedam, de capite timuisti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 3:1)
quod superest, segnius et languidius est et propius a fine.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 26:6)
cotidie enim propius ab ultimo stamus, et illo, unde nobis cadendum est, hora nos omnis inpellit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 17:4)
Iam lux propius accedit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 9:6)
Dixit futurum ut diuiti displiceret propius inspectus;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 21:14)
id quod minimum est, propius habito.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 8:14)
Extemporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius norant, non deerat, sed putabat ipse sibi deesse.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 2:12)
nemo hostis Catilina propius accessit.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION