라틴어 문장 검색

si metus, ab eone aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam propulsare non posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 1:15)
sin hoc et ratio doctis et necessitas barbaris et mos gentibus et feris natura ipsa praescripsit ut omnem semper vim quacumque ope possent a corpore, a capite, a vita sua propulsarent, non potestis hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis omnibus qui in latrones inciderint aut illorum telis aut vestris sententiis esse pereundum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 1:6)
clarissimi viri nostrae civitatis temporibus optimis hoc sibi amplissimum pulcherrimumque ducebant, ab hospitibus clientibusque suis, ab exteris nationibus, quae in amicitiam populi Romani dicionemque essent, iniurias propulsare eorumque fortunas defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 3:1)
primus enim est de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quar- tus de reliquis animi perturbationibus, quintus eum lo- cum conplexus est, qui totam philosophiam maxime in- lustrat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말5)
tristis enim res est sine dubio, aspera, amara, inimica naturae, ad patiendum tolerandumque difficilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 18:6)
definis tu mihi, non tollis dolorem, cum dicis asperum, contra naturam, vix quod ferri tolerarique possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 30:2)
nec vero illa sibi remedia comparavit ad tolerandum dolorem, firmitatem animi, turpitudinis verecundiam, exercitationem consuetudinemque patiendi, praecepta fortitudinis, duritiam virilem, sed una se dicit recordatione adquiescere praeteritarum voluptatium, ut si quis aestuans, cum vim caloris non facile patiatur, recordari velit sese aliquando in Arpinati nostro gelidis fluminibus circumfusum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:1)
parumne multa de toleranda paupertate dicuntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 107:2)
II qui est de tolerando dolore (div.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.59)
- contra naturam est, sed minus malum quam dedecus 294 29296 3 - tolerabilis 439 8440 19 - ratio tolerandi 302 12315 10 summum malum sec.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.62)
Mirareris si interesses, qua patientia hanc ipsam valetudinem toleret, ut dolori resistat, ut sitim differat, ut incredibilem febrium ardorem immotus opertusque transmittat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 7:2)
[dum vires annique sinunt, tolerate labores:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 95:4)
maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat, Roma, nec Ausonii militis arma timet, dant illis animos arcus plenaeque pharetrae quamque libet longis cursibus aptus equus, quodque sitim didicere diu tolerare famemque, quodque sequens nullas hostis habebit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 231)
sub Iove durabant et corpora nuda gerebant docta graves imbres et tolerare Notos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권192)
neque enim tolerare vaporem ulterius potuit nec dicere plura:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION