라틴어 문장 검색

Itaque si in medio urbium fremitu conlocati sumus, stet ad latus monitor et contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet parvo divitem et usu opes metientem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 72:1)
Inde illud Maecenatis turpissimum votum, quo et debilitatem non recusat et deformitatem et novissime acutam crucem, dummodo inter haec mala spiritus prorogetur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 10:4)
Sed si sapis, omnia humana condicione metire;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 4:4)
Sani erimus et modica concupiscemus, si unusquisque se numeret, metiatur simul corpus, sciat, quam nec multum nec diu possit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 27:1)
Nihil ergo monuisse te malim quam hoc, quod nemo monetur satis, ut omnia naturalibus desideriis metiaris, quibus aut gratis satis fiat aut parvo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 12:6)
Brevem tibi formulam dabo, qua te metiaris, qua perfectum esse iam sentias:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 24:1)
Ergo tu, adulescens, matri tuae ne decem mensum quidem alimenta reddes?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 1:11)
Cum ille, cui donabatur, se ipse mensus tanti muneris invidiam refugisset dicens non convenire fortunae suae :
(세네카, 행복론, Liber II 65:2)
Ut prorogetur tibi dies mortis, nihil proficitur ad felicitatem, quoniam mora non fit beatior vita sed longior.
(세네카, 행복론, Liber V 104:3)
Quid illi, qui in componendis, audiendis, discendis canticis operati sunt, dum vocem, cuius rectum cursum natura et optimum et simplicissimum fecit, in flexus modulationis inertissimae torquent, quorum digiti aliquod intra se carmen metientes semper sonant, quorum, cum ad res serias, etiam saepe tristes adhibiti sunt, exauditur tacita modulatio ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 67:1)
et ideo maiores decem mensum spatium lugentibus viros dederunt, ut cum pertinacia muliebris maeroris publica constitutione deciderent.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 109:2)
Cares itaque maxima voluptate, filii tui laudibus, quas non dubito quin vel impendio vitae, si potestas detur, in aevum omne sis prorogatura.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 27:3)
non pro fastigio te tuo metiris ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 113:5)
Quotiens aliquid conaberis, te simul et ea, quae paras quibusque parans ipse, metire ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 45:1)
Duas res publicas animo complectamur, alteram magnam et vere publicam, qua dii atque homines continentur, in qua non ad hunc angulum respicimus aut ad illum, sed terminos civitatis nostrae cum sole metimur;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION