라틴어 문장 검색

sed prospectis modo nec aditis urbis moenibus rediit, primo incertum qua de causa, postea ostento territus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 1:2)
commisit et subitos, cum e Gelotiana apparatum circi prospicientem pauci ex proximis Maenianis postulassent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 3:2)
nec defunctae ullum honorem habuit prospexitque e triclinio ardentem rogum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 2:3)
quare transeunte eo prospicere ex superiore parte aut omnino quacumque de causa capram nominare, criminosum et exitiale habebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 1:2)
reliquias Egloge et Alexandria nutrices cum Acte concubina gentili Domitiorum monimento condiderunt, quod prospicitur e campo Martio impositum colli Hortulorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 50장 1:4)
rursus interpellante milite ac populo et ne deficeret hortante omnemque operam suam certatim pollicente, animum resumpsit Sabinumque et reliquos Flauianos nihil iam metuentis ui subita in Capitolium compulit succensoque templo Iouis Optimi Maximi oppressit, cum et proelium et incendium e Tiberiana prospiceret domo inter epulas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 15장 3:1)
Quae quia continenti adhaeret, sed magna ex parte cingitur fluctibus, speciem msulae praebet ac, nisi tenue discrimen obiceret, quae nunc dividit maria, committeret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 14:2)
alii in iugum montis evaserant, ut hostium agmen inde prospicerent, equos plerique frenabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 30:1)
Postero die Mazaeus - cum delectis equitum in edito colle, ex quo Macedonum prospiciebantur castra, consederat - sive metu sive, quia speculari modo iussus erat, ad Dareum rediit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 20:1)
Sed ne circumiri posset a multitudine, ultimum agmen valida manu cinxerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 35:1)
Haerebat in tergis fugientium victor, sed prospectum oculorum nubes pulveris, quae ad caelum efferebatur, abstulerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 37:2)
nam ceteros cingere undique domum iusserat, ne occulto aditu Philotas posset elabi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 20:2)
Illum quidem maesti et attoniti Macedones in castra referebant, sed nec barbaros fefellit subductus ex acie - quippe ex edito monte cuncta prospexerant - :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 5:1)
LXX stadia murus urbis amplectitur, arx alio cingitur muro.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 13:1)
muris nemora cinguntur turresque habent venantium receptacula.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION