라틴어 문장 검색

) summus Alcidae dies nullum malum prosternat, inpendo, ei mihi, in nulla vitam facta, pro mundi arbiter superique quondam dexterae testes meae, pro cuncta tellus, Herculem vestrum placet morte ferire?
(세네카, Hercules Oetaeus 17:17)
nec ossa durant ipsa, sed compagibus discussa ruptis mole conlapsa fluunt, defecit ingens corpus et pesti satis Herculea non sunt membra - pro quantum est malum quod esse vastum fateor, o dirum nefas!
(세네카, Hercules Oetaeus 18:12)
hic pax cruento rege prostrato data est:
(세네카, Hercules Oetaeus 26:44)
prostrata iacet turba per aras oratque mori:
(세네카, 오이디푸스 2:51)
Numquam solido stetit superba felicitas et ingentium imperiorum magna fastigia obliuione fragilitatis humanae conlapsa sunt.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 3:10)
ruina pariter et natum et virum prosternis una?
(세네카, Troades 708:2)
annis decem captiva, prostratum Ilium est, versi penates?
(세네카, Troades 937:1)
In quinta autem die venit consiliarius regis et prostratus coram eo dixit:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 12. Reginae quarta historia: Aper 2:1)
"princeps perit, hic caput omne nunc habet imperium, petimus, conscende tribunal, erige collapsos;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 238)
- natum ante pedes prostravit et addit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:110)
hic victo risit Thetis anxia vultu, nox trahit in somnos, saxo conlabitur ingens Centaurus blandusque umeris se innectit Achilles, quamquam ibi fida parens, adsuetaque pectora mavult.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권86)
illic ipse antris Anien et fonte relicto nocte sub arcana glaucos exutus amictus huc illuc fragili prosternit pectora musco, aut ingens in stagna cadit vitreasque natatu plaudit aquas, illa recubat Tiburnus in umbra, illic sulpureos cupit Albula mergere crines:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci31)
Eandem exigebat stili facilitatem leo mansuetus, quem in amphitheatro prostratum frigidum erat, saeratissimo Imperatori ni statim traderem Ad Ursum quoque nostrum, iuvenem candidissimum et sine iactura desidiae doctissimum, scriptam de amisso puero consolationem super ea quae ipsi debeo huic libro libenter inserui, quia honorem eius tibi laturus accepto est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, poem pr10)
"ut fera, quae rabiem placido desueta magistro tardius arma movet stimulisque et verbere crebro in mores negat ire suos, sic illa iacenti incidit undantemque sinu conlapsa cruorem excipit et laceros premit in nova vulnera crines."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권97)
fuga torva per agros cornipedum, visa donec flammatus Aconteus strage virum, cui sueta feras prosternere virtus - Arcas erat - , densis iam fida ad moenia versas insequitur telis, multumque hastile resumens ter, quater adducto per terga, per ilia telo transigit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권288)

SEARCH

MENU NAVIGATION