라틴어 문장 검색

tantum praestat imaginis artibus ad similitudinem referundam leuitas illa speculi fabra et splendor opifex.
(아풀레이우스, 변명 13:10)
cedo enim experiamur, an et mihi possint in iudicio litterae meae prodesse.
(아풀레이우스, 변명 35:5)
Omnibus ut Clipea praestat mustela marina, mures sunt Aeni, aspra ostrea plurima Abydi.
(아풀레이우스, 변명 37:4)
quae omnia etsi tum dicta non sunt, tamen nunc, cum magis prosunt, luce inlustrius apparent.
(아풀레이우스, 변명 81:6)
nam et beneficio multis commodasti et exemplo omnibus profuisti.
(아풀레이우스, 플로리다 9:42)
nemo te alius pari potestate saepius profuit, rarius terruit, nemo similiorem uirtute filium adduxit.
(아풀레이우스, 플로리다 9:47)
cui scilicet multo tanta praestat illa altera merces, quam Thalen memorant suasisse.
(아풀레이우스, 플로리다 18:37)
"Sed ut ex animo tibi volens omne delictum, quo me tantis angoribus implicasti, remittam, praesta quod summis votis expostulo et dominam tuam, cum aliquid huius divinae disciplinae molitur, ostende, cum deos invocat, certe cum reformatur, ut videam:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:5)
"Praestare tibi, Luci, quod cupis, sed propter invidos mores in solitudinem semper abstrusa et omnium praesentia viduata solet huiusmodi secreta perficere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 17:3)
sic enim primus aditus et sermo prolixus et oscula mutua, quamvis asino, sentire praestabant:
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:2)
"Ac dum caelestis vaporis flammis examurgatur, nos interdum pulpis eius valenter saginantes, sic instanti militiae disponimus sacramentum, ut unus e numero nostro, non qui corporis adeo sed animi robore ceteris antistaret, atque is in primis voluntarius, pelle illa contectus ursae subiret effigiem, domumque Democharis illatus per opportuna noctis silentia nobis ianuae faciles praestaret aditus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:46)
"Nec tamen nostri sermonis artes infelicissimo profuerunt iuveni, quippe quidam procurrens e domo procerus et validus incunctanter lanceam mediis iniecit ursae praecordiis nec secus alius et ecce plurimi iam timore discusso certatim gladios etiam de proximo congerunt:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:83)
"Sed contra voluntatem Veneris, nurus meae, quam filiae semper dilexi loco, praestare me pudor non sinit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:29)
"Iam quae possunt alia meis aerumnis temptari vel adhiberi subsidia, cui nec dearum quidem quamquam volentium potuerunt prodesse suffragia?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:32)
"Sed nos et solitudini tuae praesidium praestabimus et ad parentes tuos iter monstrabimus,"
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION