라틴어 문장 검색

videsne ut in proverbio sit ovorum inter se similitudo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 78:5)
commemoratio autem antiquitatis exemplorumque prolatio summa cum delectatione et auctoritatem orationi adfert et fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 34장 2:8)
atque etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas, qui haec reprehendunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 1:1)
Habet autem ut in aetatibus auctoritatem senectus, sic in exemplis antiquitas, quae quidem apud me ipsum valet plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 3:4)
Nec ego id quod deest antiquitati flagito potius quam laudo quod est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 3:5)
isti autem cum dissolvunt orationem, in qua nec res nec verbum ullum est nisi abiectum, non clipeum, sed, ut in proverbio est - etsi humilius dictum est tamen simile est - , scopas ut ita dicam mihi videntur dissolvere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 1:1)
Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam vis obtineri, uti optimis possumus, quod in omnibus causis et debet et solet valere plurimum, et primum quidem omni antiquitate, quae quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius ea fortasse quae erant vera cernebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 26:3)
bene enim illo Graecorum proverbio praecipitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:8)
fortis enim non modo fortuna adiuvat, ut est in vetere proverbio, sed multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat vim fortitudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 11:5)
quorum princeps et auctoritate et antiquitate Socraticus Aristippus non dubitavit summum malum dolorem dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 15:7)
quodnisi eo nomine virtutes continerentur, numquam ita pervolgatum illud esset, ut iam proverbii locum optineret, hominem frugi omnia recte facere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 36:4)
antiquitas 231 2 ἀντίχθων 252 13 *ἀπάθεια v. indolentia (saepius 'vacare perturbatione' sim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.18)
Hinc etiam puto proverbium natum illud, ut dicatur posse taurum tollere, qui vitulum sustulerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 25:8)
At nos vino scortisque demersi ne paratas quidem artes audemus cognoscere, sed accusatores antiquitatis vitia tantum docemus et discimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:7)
Consulto involvit veritatem antiquitas, Ut sapiens intellegeret, erraret rudis.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.8)

SEARCH

MENU NAVIGATION