라틴어 문장 검색

hortemur, igitur, cives, animosque mutuos nobis invicem addamus, et gentibus omnibus salutare documentum, virum liberum, solo natali pro libertate certantem, quovis servo conductitio aut latrone meliorem et superiorem esse, praebeamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.44)
Mala attamen, quae in re tam insperata timenda forent, providit Washingtonii mens cauta, Fayetteque, Gallus praenobilis, imperatorem, hac in re, plurimum adjuvit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.65)
Washingtonius, qui tunc in castris erat, periculum providebat, ac nequis literis ex istis tumultus aut seditio oriretur, sedulo cavebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.33)
Washingtonius, autem, nequid bellum genti cum civitatibus foederatis Americanis amicitia conjunctae inferretur, cavere et providere debebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.11)
quod, tamen, multo ante, providebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.52)
Nonnulli, porro, in Congressu, praesidem, chartas, documenta, et auctoritatem flagitare, quibus fretus, dominus Jay, foedus tale cum Britannis ferire ausus erat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.55)
" Sententiam vestram, quae me chartas, documenta, et praecepta flagitaverat, quibus fretus legatus Americanus, qui ad sancti Jacobi aulam apud regem Britannum, a me missus fuerat, foedus illo cumrege percussit, sedulo mecum ipse mente agitavi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.67)
Ingravescente morbo, se moriturum plane providebat, attamen medicorum consilio obsequi moriens haud recusavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.10)
Populi parti sapientiori consulere, plebis commodis providere, et vulgi convicia, probe agendo, contemnere ausus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.145)
sit bona librorum et prouisae frugis in annumcopia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1850)
magnum documentum, ne patriam rem perdere quis velit.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장61)
"Ex quo sollicite providendum est, ut, quos saturitas de paradiso expulit, reducat esuries."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:7)
Gloria episcopi est pauperum opibus providere, ignominia omnium sacerdotum est propriis studere divitiis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:10)
"Pascite eum, qui in vobis est, gregem domini providentes non coacto, sed spontanee secundum Deum, neque turpilucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregi et ex animo, ut, cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis inmarcescibilem gloriae coronam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:28)
Tunc et nos conpulsi sumus parare naves, esse in litore, adventum hostium praecavere et saevientibus ventis magis barbaros metuere quam naufragium, non tam propriae saluti quam virginum castimoniae providentes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION