라틴어 문장 검색

Hoc bonum adeo non recipit infantia, ut pueritia non speret, adulescentia inprobe speret;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 12:4)
Latronis enim PORCII, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum uoluptate maxima repetam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 13:2)
o temerariam adulescentiae et incautam contumaciam!
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 38:17)
Ne omnia uitia a prima adulescentia repetam, uirginem rapuit, patrem accusat:
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 2:7)
simul primum hoc tirocinium adulescentiae quasi debitum ac solemne persoluero, reuertar ad bonos mores.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 11:9)
At hic a pueritia latro gentiumque vastator, tam hostium pernicies quam amicorum, qui summum bonum duceret terrori esse cunctis mortalibus, oblitus non ferocissima tantum, sed ignavissima quoque animalia timeri ob malum virus.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 84:4)
sic fit, ut praeceptores eorumque beneficia intercidant, quia totam pueritiam reliquimus ;
(세네카, 행복론, Liber III 15:2)
sic fit, ut in adulescentiam nostram collata pereant, quia ipsa numquam retractatur.
(세네카, 행복론, Liber III 15:3)
" Vicit patrem imperiosum quidem Manlius, qui, eum ante ad tempus relegatus esset a patre ob adulescentiam brutam et hebetem, ad tribunum plebis, qui patri suo diem dixerat, venit ;
(세네카, 행복론, Liber III 169:9)
Cum iam aetas aliquid prudentiae collegit et apparere coepit propter illa ipsa eos amari a nobis debere, propter quae non amabantur, admonitiones, severitatem et inconsultae adulescentiae diligentem custodiam, rapiuntur nobis.
(세네카, 행복론, Liber V 23:3)
Videbis, quae puero data sunt, ante adulescentiam elapsa, quae in iuvenem conlata sunt, non perdurasse in senectutem.
(세네카, 행복론, Liber VII 137:2)
in adulescentia caluit, arsit ira, multa fecit, ad quae invitus oculos retorquebat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 68:2)
O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut optimum inventum naturae laudatur expectaturque, sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit, sive satietatem ac lassitudinem senis terminat, sive iuvenile aevom dum meliora sperantur in flore deducit, sive pueritiam ante duriores gradus revocat, omnibus finis, multis remedium, quibusdam votum, de nullis melius merita quam de is, ad quos venit antequam invocaretur !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 116:1)
Ex illo quo primum lucem vidit, iter mortis ingressus est accessitque fato propior et illi ipsi qui adiciebantur adulescentiae anni vitae de- trahebantur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 128:8)
neque enim recta ingenia qualem in adulescentia spem sui fecerant usque in senectutem pertulerunt, sed interversa plerumque sunt ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 131:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION