라틴어 문장 검색

portentosos fetus exstinguimus, liberos quoque, si debiles monstrosique editi sunt, mergimus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 89:5)
Vix tibi esset facultas dilectus felicioris, si inter Platonas et Xenophontas et illum Socratici fetus proventum bonos quaereres, aut si tibi potestas Catonianae fieret aetatis, quae plerosque dignos tulit, qui Catonis saeculo nascerentur, sicut multos peiores quam umquam alias maximorumque molitores scelerum ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 69:1)
libet meum videre victorem, libet (exurge, virtus) quem novum caelo pater genuit relicto, cuius in fetu stetit nox longior quam nostra, quod cerno nefas?
(세네카, Hercules Furens 17:20)
deriguit aliqua mater, ut toto stetit succisa fetu, bisque septenos gregem deplanxit una:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:13)
non gravi flatu tibi luctificus Auster nec parum pluvio aethere satiata tellus halitu sicco nocet, sed rex cruentus, pretia qui saevae necis sceptra et nefandos occupat thalamos patris egitque in ortus semet et matri impios fetus regessit, quique, vix mos est feris, fratres sibi ipse genuit - implicitum malum magisque monstrum Sphinge perplexum sua.
(세네카, 오이디푸스 7:48)
callidus medium senex Daedalus librans iter nube sub media stetit, alitem expectans suum (qualis accipitris minas fugit et sparsos metu conligit fetus avis), donec in ponto manus movit implicitas puer compede audacis viae.
(세네카, 오이디푸스 11:47)
a fratre frater, dextera gnati parens cecidit, maritus coniugis ferro iacet perimuntque fetus impiae matres suos;
(세네카, 파이드라 7:30)
et curvata suis fetibus ac tremens
(세네카, Thyestes 160:1)
parvus tenerque fetus et nondum potens
(세네카, Troades 1125:1)
aptior Phthie meliorque fetu
(세네카, Troades 844:1)
haec totus Hecubae fetus, hac sola vocor
(세네카, Troades 990:1)
iam tu ad plectra veni, tritus cui casside crinis ad diadema venit, rutilum cui Caesaris ostrum deposito thorace datur sceptroque replenda mucrone est vacuata manus, cunabula vestra imperii fulsere notis et praescia tellus aurea converso promisit saecula fetu.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 46)
citius me tigris abactis fetibus orbatique velint audire leones, nec si tergeminum Sicula de virgine carmen affluat aut silvis chelys intellecta ferisque, mulceat insanos gemitus, stat pectore demens luctus et admoto latrant praecordia tactu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus6)
"saepe quidem infelix varioque exercita ludo fatorum gens nostra fuit, Sidonius ex quo hospes in Aonios iecit sata ferrea sulcos, unde novi fetus et formidata colonis arva suis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권68)
nam Tyrios sudare lares et sanguine Dircen inriguam fetusque novos iterumque locutam Sphinga petris, cui non et scire licentia passim et vidisse fuit?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권167)

SEARCH

MENU NAVIGATION