라틴어 문장 검색

uel eiusdem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine ferro coctum, edendum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 4:2)
hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 2:2)
Sed id supprimere sanguinem, ulcera ipsa sanare non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 2:3)
Exit modo ex gingiuis, modo ex ore et quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingiuarum ullo uitio, ita ut nihil excreetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 1:3)
Quod ubi incidit, neque laedit potio aut cibus neque quicquam ut ex ulcere excreatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 2:2)
interdum etiam fieri solet, ut aut ex pulmone aut ex pectore aut ex latere aut ex iocinere feratur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 2:4)
sed si secuta ulcera sunt, si pus, si tussis est, prout sedes ipsa est, ita uaria et periculosa genera morborum sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 3:6)
At si ulcera stomachum infestant, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus exulceratis praecepta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:1)
Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 2:5)
A compagine corporis ad VISCERA transeundum est, et inprimis ad pulmonem ueniendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:1)
pulmo totus adficitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:4)
frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leuiter contra pulmonem, idque bis cottidie facere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 2:4)
Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leuiter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo uexatur, euocat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 4:1)
Dandae uero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi et qui non multum alant, ei fere qui pulmonis quoque dolori conueniunt, praeterque eos, qui urinam mouent, potionesque ad id efficaces.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 3:1)
Vlcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem uix recipiunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION