라틴어 문장 검색

vim sentiendi pulsus venarum, coloris modos, spiritus meatum, caloris distantiam, quae sui cuiusque sunt ingenii, non dabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 274:3)
aspera contra iambis maxime concitantur, non solum quod sunt e duabus modo syllabis eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quae res lenitati contraria est, sed etiam quod omnibus pedibus insurgunt et e brevibus longas nituntur et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis breves cadunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 393:2)
saepe commotae sonuere parmae tacitumque murmur percussit aures, ut fremuit male subdolo parens Pyrrhus Vlixi.
(세네카, 아가멤논 11:16)
Spumant apris ora, dentes acuuntur attritu, taurorum cornua iactantur in vacuum et harena pulsu pedum spargitur, leones fremunt, inflantur irritatis colla serpentibus, rabidarum canum tristis aspectus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 7:1)
Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 16:1)
Miles pulsus saepius erat infelici proelio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.22)
Vidi, vidi miseranda mei fata parentis, cum letifero stipite pulsus tota iacuit sparsus in aula:
(세네카, Hercules Oetaeus 3:12)
proinde pulsum finibus regem ocius agite exulem quocumque funesto gradu;
(세네카, 오이디푸스 7:52)
C aras revolvit animus et repetit metus, obisse nostro Laium scelere autumant superi inferique, sed animus contra innocens sibique melius quam deis notus negat, redit memoria tenue per vestigium, cecidisse nostri stipitis pulsu obvium datumque Diti cum prior iuvenem senex, curru superbus, pelleret, Thebis procul Phocasaea trifidas regio qua scindit vias.
(세네카, 오이디푸스 9:15)
pulsu pectus tundite vasto,
(세네카, Troades 119:1)
miles depositis annosus secubat armis, grandaevique negant ducere aratra boves, putris et in vacua requiescit navis harena, et vetus in templo bellica parma vacat:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 252)
peccaram semel, et totum sum pulsus in annum:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 166)
Maenalio iacuit pulsus tria tempora ramo Cacus, et Alcides sic ait:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 97)
picta neque inducto fulgebat parma pyropo:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1012)
Claudius a Rheno traiectos arcuit hostis, Belgica cum uasti parma relata ducis Virdomari.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1024)

SEARCH

MENU NAVIGATION