라틴어 문장 검색

succus excocti lupini, veterisque vini faex, et amurca pari mensura miscentur, eoque liquamine tonsa ovis imbuitur,at que ubi per triduum dilibuto tergore medicamina perhibent, quarto die, si est vicinia maris, ad litus deducta mersatur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 7:4)
Ora lacus ne corrumpantur violentia restagnantis undae, quae semper induere debet, opere signino consternuntur, eaque non in gradus oportet erigi, sed paulatim clivo subsidere, ut tamquam e litore descendatur in aquam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 3:1)
Qui sive insulas,sive maritimos agros mercatus,propter exilitatem soli, quae plerumque litori vicina est, fructus terrae percipere non poterit,ex mari reditum constituat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 6:2)
Non enim omnibus litoribus omne genus piscium haberi potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 7:2)
Atque ut litorum sic et fretorum differentias nosse oportet, ne nos alienigenae pisces decipiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 9:1)
ut scarus, qui totius Asiae Graeciaeque litoribus Sicilia tenus frequentissimus exit, nunquam in Ligusticum, nec per Gallias enavit ad Hibericum mare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 9:4)
Id autem stagnum vel exciditur in petra, cuius rarissima est occasio, vel in litore construitur opere signino.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 1:4)
Si vero laxitas permittit, e litore scopulos, qui praecipue verbenis algae vestiuntur, non erit alienum per stagni spatia disponere, et quantum comminisci valet hominis ingenium, repracsentare faciem maris, ut clausi quam minime custodiam sentiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 6:3)
Quare, ut proposueram, qualitatem litoris nostri contemplemur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 8:3)
Possunt ista eadem genera etiam litoris arcnosi stagnis contineri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 8:7)
Namque soleis ac rhombis et similibus animalibus humilis in duos pedes piscina deprimitur in ea parte litoris, quae profundi recessu nunquam destituitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 9:4)
Nos autem plura nominavimus genera, non quia cuncta cunctis litoribus exeunt, sed ut ex his aliqua, quorum erit facultas, praebeamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 12:3)
tunc milites ad caedem missi invenere in prominenti litoris nihil laetum opperientem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장10)
pars equitum litore Oceani petere Rhenum iussa;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장9)
eadem freto litori campis facies, neque discerni poterant incerta ab solidis, brevia a profundis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION