라틴어 문장 검색

exitus accessit verbis, numenque Toleni purpureum mixtis sanguine fluxit aquis, proximus annus erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권373)
nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권418)
flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:11)
Purpurea velatus veste sedebat in solio Phoebus claris lucente smaragdis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 4:3)
Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:1)
mediis Tanais fumavit in undis Peneusque senex Teuthranteusque Caicus et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho arsurusque iterum Xanthus flavusque Lycormas, quique recurvatis ludit Maeandrus in undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:7)
Adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper viderat Aglauros flavae secreta Minervae, proque ministerio magni sibi ponderis aurum postulat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 61:1)
Qui color infectis adversi solis ab ictu nubibus esse solet aut purpureae aurorae, is fuit in vultu visae sine veste Dianae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 22:5)
Pectora traxerunt tenuem percussa ruborem, non aliter quam poma solent, quae candida parte, parte rubent, aut ut variis solet uva racemis ducere purpureum nondum matura colorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:7)
Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae igne levi cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent, sic attenuatus amore liquitur et tecto paulatim carpitur igni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:8)
Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus, hoc probat Alcimedon, et qui requiemque modumque voce dabat remis, animorum hortator Epopeus, hoc omnes alii:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:23)
Arborei fetus adspergine caedis in atram vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix purpureo tingit pendentia mora colore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:12)
Sed tamen erubuit, subitusque invita notavit ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer purpureus fieri, cum primum aurora movetur, et breve post tempus candescere solis ab ortu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 5:12)
et te flava comas frugum mitissima mater sensit equum, sensit volucrem crinita colubris mater equi volucris, sensit delphina Melantho.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 11:8)
Doluit successu flava virago et rupit pictas, caelestia crimina, vestes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION