라틴어 문장 검색

alii nauseam horridae carnis, dum excoquitur, intentius despectantes, ut discissarum pecudum exta rimari cum anatomicis Democritum putes, docentem quibus modis posteritas mederi doloribus possit internis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 34:2)
Gothi intra vehiculorum anfractus sponte sua contrusi, numquam exinde per dies septem egredi vel videri sunt ausi, ideoque opportunitatem milites nancti, immensas alias barbarorum catervas inter Haemimontanas angustias clauserunt, aggerum obiectu celsorum, hac spe nimirum ut inter Histrum et solitudines perniciosa hostium multitudo compacta, nullosque reperiens exitus, periret inedia, cunctis utilibus ad vivendum in civitates validas comportatis, quarum nullam etiam tum circumsedere conati sunt, haec et similia machinari penitus ignorantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 1:2)
Gothi omnes in unum coniuncti, nimirum Theruingi ductu Fritigerni R. et Greuthungi ducibus Alatheo et Saphrace, cum Romanis acie instructa confligunt, et fuso equitatu, pedites nudatos atque confertos cum maxima strage in fugam coniiciunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장1)
quem etiam, quia Cadolah, ad quem illorum confinium cura pertinebat, non aderat et tamen brevi venturus putabatur, adventum illius iussit opperiri.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 239:4)
sed hoc dolo factum putatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 258:3)
quae res tranquillum inter eos huius temporis statum fecisse putatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 274:2)
Annalibus regni Francorum (quos Annales Laurissenses et Einhardi nuncupavit) tamquam fundamento inniti putavit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 4:3)
Alius vir doctus nuper non sine causa veri similius putavit auctorem Coloniae Agrippinae vixisse, quo etiam corpus S. Victoris a praeposito, uno presbytero comite, perductum accipimus.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 7:5)
Plus prece posse minas putat.
(ANONYMUS NEVELETI, De duabus canibus 11:7)
Latet hoc in melle uenenum, Fellitumque metu non puto dulce bonum.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:17)
Displicet inprudens, unde placere putat.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:15)
Que dedit infidus mella, uenena puto.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et angue 33:12)
Nuda latet, sociosque fugit, minuique pudorem Sic putat.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:4)
Qui plus posse putat sua quam natura ministrat, Posse suum superans, se minus esse potest.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:9)
Est equiti fedum, quod stet, quod pugnat, arator, Seque putat uictum, ni cito uincat eum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION