라틴어 문장 검색

atqui tanta est eloquentia, ut me quidem, quantum ego Graece scripta intellegere possum, magno opere delectet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 55:5)
Minimus natu horum omnium Timaeus, quantum autem iudicare possum, longe eruditissimus et rerum copia et sententiarum varietate abundantissimus et ipsa compositione verborum non impolitus magnam eloquentiam ad scribendum attulit, sed nullum usum forensem.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 58:3)
non quo mea quidem iam intersit - neque enim aetas id mea desiderat et aliud genus quoddam dicendi nos secuti sumus, qui numquam sententias de manibus iudicum vi quadam orationis extorsimus ac potius placatis eorum animis tantum, quantum ipsi patiebantur, accepimus - sed tamen ista tua nullum ad usum meum, tantum cognoscendi studio adductus requiro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 74:2)
Sed tamen est eorum doctrina, quantum ego iudicare possum, perridicula:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 77:7)
nam quantum uterque nostrum potuit, omni copia dicendi dilatavit, quid esset maiestatem minuere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 109:2)
'Iam istuc, quantum tibi ego reliquerim,' inquit Antonius 'erit in tua potestate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 351:1)
Scilicet nimis hic quidem est progressus, sed ex eo ipso est coniectura facilis, quantum sibi illi oratores de praeclarissimis artibus appetierint, qui ne sordidiores quidem repudiarint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 128:1)
' 'Tu vero' inquit Catulus 'conlegisti omnia, quantum ego possum iudicare, ita divinitus, ut non a Graecis sumpsisse, sed eos ipsos haec docere posse videare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 228:3)
moderatio modo virium adsit et tantum quantum potest quisque nitatur, ne ille non magno desiderio tenebitur virium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 43:4)
itaque non modo quod non possumus, sed ne quantum possumus quidem cogimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 45:4)
quae delectationis habeant, quantum voles, verbis sententiis, numeris cantibus adiuventur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 168:1)
quae delectationis habeant, quantum voles, verbis, sententiis, numeris, cantibus adiuventur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 168:2)
quarum exspecta divinam παλινωͺδίαν. etenim quantum coniectura auguramur, si erit nebulo iste cum his dynastis in gratia, non modo de cynico consulari sed ne de istis quidem piscinarum Tritonibus poterit se iactare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 9 2:4)
meam amentiam accuso quod me a te tantum amari quantum ego vellem putavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 16:4)
vos quantum inquam debetis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 22:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION