라틴어 문장 검색

et prius quam hinc abiit, quindecim miles minas dederat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 185)
Vtrum vis, vel quater quinis minis, militi Macedonio, et iam quindecim habeo minas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3300)
Esne tu an non es ab illo milite Macedonio, servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem, qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas, quinque debet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 241)
Lesbonicvs Minus quindecim dies sunt, quom pro hisce aedibus minas quadraginta accepisti a Callicle.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 41)
item quae erit ab quindecim pedibus ad pedes viginti, scapus imus in partes sex et semissem dividatur, earumque partium quinque et semisse superior crassitudo columnae fiat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장46)
Capitulis perfectis, deinde columnarum non ad libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut, quae adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus membris respondeat [symmetria epistyliorum], epistyliorum ratio sic est habenda, uti, si columnae fuerint a minima XII pedum ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassitudinis imae columnae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장36)
a pedibus octoginta ad pedes centum in quinque partes divisa longitudo iustam constituerit latitudinem alarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장20)
Si qui forte quindecim milibus emerant, hi et quindecim milium octavam et quinque milium decimam tulerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 5:3)
quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex milia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus accepisse quam in aerarium retulerit, A. Hostilium octoginta pondo auri et argenti quadringenta tria, Furium quaestorem auri pondo centum triginta, argenti ducenta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 701:1)
argenti pondo milia octoginta tria, auri pondo ducenta quadraginta tria, tetrachma Attica centum octodecim milia, Philippei nummi duodecim milia trecenti viginti duo, signa aenea septingenta octoginta quinque, signa marmorea ducenta triginta, arma tela cetera spolia hostium,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 57:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION