라틴어 문장 검색

Videre etiam est reges, qui sub imperii sui initiis in victoriis et provinciis subiugandis maxime foelices fuerunt, cum vix possibile sit ut perpetuos progressus faciant, verum ut fortunam suam aliquando adversam et retrogradam experiantur, sub fine superstitiosos et melancholicos evasisse, uti contigit Alexandro Magno, Dioclesiano, ac nostra aetate Carolo Quinto et aliis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:12)
Sane, durante triumviratu illo regum (Henrico Octavo Anglo, Francisco Primo Gallo, et Carolo Quinto Hispano) ea viguit inter ipsos diligentia ut nemo trium vel palmam terrae acquirere potuisset, quin reliqui duo statim rem ad aequilibrium deducerent, neque pacem foenore redimere sustinerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:4)
Quintum, quod terrae et praediorum pretium deprimit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:12)
At hi, qui in urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quarto decimo die eiusdem mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem die requieverunt; et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장18)
ut quartam decimam et quintam decimam diem mensis Adar pro festis susciperent et, revertente semper anno, sollemni honore celebrarent
(불가타 성경, 에스테르기, 9장21)
ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes: " Numquid flendum est mihi in quinto mense vel ieiunandum, sicut iam feci multis annis? ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장3)
" Loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens: Cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo mense per hos septuaginta annos, numquid revera ieiunastis mihi?
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장5)
" Haec dicit Dominus exercituum: Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iudae in gaudium et laetitiam et in sollemnitates praeclaras; veritatem tantum et pacem diligite.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장19)
Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat super altare;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장59)
Et ante lucem surrexerunt quinta et vicesima die mensis noni ?hic est mensis Casleu ?centesimi quadragesimi octavi anni
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장52)
In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장67)
Et deinceps quintum, cum admovissent, vexabant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장15)
Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri templi vicesima quinta illius mensis, qui est Casleu.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장5)
Horum ergo singuli habent quidem a se denominatas partes proprias, scilicet unitates, ut viiij nonam,id est unum, xv quintam decimam eandem rursus unitatem et in ceteris, quos supra descripsimus, idem convenit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De secundo et composito 1:4)
Habent etiam ab alieno vocabulo partem, ut viiij tertiam, id est ternarium, et xv tertiam, id est quinque, et quintam, id est tres;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De secundo et composito 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION