라틴어 문장 검색

protinus argento versos imitantia muros barbara cum pictis oppida lata viris, fluminaque et montes et in altis proelia silvis, armaque cum telis in strue mixta sua, deque tropaeorum, quod sol incendent, auro aurea Romani tecta fuisse fori, totque tulisse duces captivis addita collis vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 115)
talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax dicitur Hectoreas sustinuisse faces, ut propius ventum est admotaque dextera dextrae, resque fero potuit comminus ense geri, dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic, quotque neci dederis quosque quibusque modis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 714)
haec mihi causa fuit dilati muneris huius, quod meus adiecto faenore reddet amor, teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam, paene mihi puero cognite paene puer, perque tot annorum seriem, quot habemus uterque, non mihi, quam fratri frater, amate minus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 128)
si petat a victis, tot sumat nomina Caesar, quot numero gentes maximus orbis habet, ex uno quidam celebres aut torquis adempti aut corvi titulos auxiliaris habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권335)
nec tamen haec ultra, quam tot de mense supersint Luciferi, quot habent carmina nostra pedes, hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권355)
Romulus hos omnes ut vinceret ordine saltem, sanguinis auctori tempora prima dedit, nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권55)
sole tamen vinoque calent annosque precantur, quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권348)
tot fuerant illic, quot habet natura, colores, pictaque dissimili flore nitebat humus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권293)
"cum totidem de mense dies superesse videbis, quot sunt Herculei facta laboris"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권426)
Tot restant de mense dies, quot nomina Parcis, cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권513)
Et quibus exiguo est volucris devota libello, Corpora proiecta quae sua purgat aqua . Vulnera totque feras , quot dicitur ille tulisse , Cuius ab inferiis culter abesse solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 21:2)
et totidem, quot dixit, verba recepit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:12)
Fluctus nosterque marisque continuam diduxit humum partesque resolvit in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:7)
Et quot confundas et iura et nomina, sentis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:33)
Deficit ars animique cadunt, totidemque videntur, quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION