라틴어 문장 검색

Pisciumque eorum, qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur, tamen gravissimi sunt, ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis lacertus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장30)
Deinde ex eodem sue ungulae, rostrum, aures, cerebellum, ex agno haedove cum petiolis totum caput aliquanto quam cetera membra leviora sunt, adeo ut in media materia poni possint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장36)
Ovum durum valentissimae materiae est, molle vel sorbile inbecillissimae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장44)
At acetum et id vinum, quod paucorum annorum vel austerum vel pingue est, in media materia est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장47)
Fere vero sequitur, ut, quo valentior quaeque materia est, eo minus facile concoquatur, sed, si concocta est, plus alat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장57)
Itaque utendum est materiae genere pro viribus, modusque omnium pro genere sumendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장58)
mediocriter firmos media materia optime sustinet, et robustis apta validissima est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장60)
20. Boni suci sunt triticum, siligo, halica, oryza, amulum, tragum, tisana, lac, caseus mollis, omnis venatio, omnes aves, quae ex media materia sunt, ex maioribus quoque eae, quas supra (18, 2) nominavi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 20장1)
duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque vel frigidae vel ferventes, apsinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장14)
33 Evocare vero materiam multa admodum possunt, sed ea cum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione victus succuritur (V. Proem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장1)
. . . Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi iam iis inclinatis, ut primo dempta materia impetum frangat, in longis maturius, ut sustinere spatium adfecturi mali possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장10)
deinde eam materiem, quae laedere videbatur, ducendo saepius alvum subtrahebant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장8)
Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil novi accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장16)
Id enim eius officium est, ut aegrum neque supervacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장43)
ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri novam materiam corruptae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION